Derge Parkhang[1][2] est unum e praestantibus culturae Tibetanae thesauris. Derge est sedes comitatus in quadam valle alta in Kham, orientali Tibeti traditionalis districtu, qui nunc est pars Suchuen, provinciae Sinarum. Derge Parkhang est institutio viva, quae se litteris Tibetanis imprimendis et curandis dicat, imprimendi enim templum, quod maximum impressionum per stipites ligneos Tibetanarum in orbe terrarum numerum conservat.

Derge, domus editoria, in Suchuen Sinarum, Mario Biondi, scriptore Italico, photographata (Iulio 2009).
  1. Hessler 2000.
  2. Inter alia nomina sunt: Dege Parkhang, Derge Sutra Printing Temple, Dege Yinjing Yuan, Derge Barkhang, Dege Barkhang, Barkhang, Parkhang, et Bakong Scripture Printing Press and Monastery (Mayhew et Kohn 2005:256).

Bibliographia

recensere
  • Dowdey, Patrick, Clifton Meador, et Padma 'tsho. 2008. Pearl of the Snowlands: Buddhist Prints from the Derge Parkhang. Middletown Connecticutae: Mansfield Freeman Center for East Asian Studies.
  • Hessler, P. 2000. Storehouse of Tibetan culture. New York Times, 18 Martii.
  • Mayhew, B., et M. Kohn. 2005. Tibet. Ed. 6a. Lonely Planet Publications. ISBN 1740595238.

Nexus externi

recensere