Demissio Turanica[1] est planities, quae Mediae Asiae partem maiorem occupat. Kazachstaniae pars maior, Uzbecia et Turcomannia vix non omnes, Afghaniae et Tadzikistaniae partes in demissione Turanica iacent. Karakum et Kyzylkum deserta in demissione Turanica sita sunt.

Via per demissionem Turanicam (Uzbecia, Kyzylkum)

A septentrione cum locis monticulosis Kazachstanicis et planitie elata Turgaica[2] demissio Turanica contermina est, ab occidente litus maris Caspii finis est eius, a meridie montes multi, sicut Tian Schan, Pamir, Turcomano-Chorassanici montes, Ariobarzanes mons. Ab oriente montes Tschu-Ilienses[3] et Betpak Dala[4] a valle lacus Balchasch demissionem Turanicam separant. Vallis Turgaica cum planitie Sibirica Occidentali demissionem Turanicam coniungit. Lacus Oxianus in demissione Turanica situm erat. Oxus et Iaxartes flumina demissionis maxima sunt.

Demissio Turanica maris Turanici, quod Pleistocaeno et Pliocaeno exsistebat, fundus est; vix 10 milia annorum ante mare Caspium et lacus Oxianus, partes maris Turanici, divisa sunt.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 43°30′0″N 62°0′0″E • GeoNames