Deabolis (urbs antiqua)
urbs antiqua Albaniae
(Redirectum de Deabolis)
Vide etiam paginam discretivam: Deabolis (discretiva).
Deabolis[1][2] seu Diabolis,[2] hodie Albanice Devoll, fuit urbs Byzantina in montibus sita eius regionis, quae nunc Albaniam orientalem constituit. Locus huius urbis haud scitur; quaerendus est fortasse in valle fluminis Deabolis prope oppidum hodiernum Zvezdë, in municipio Deabole. Ibi et apud Achridam schola saeculo X florebat; ibi episcopatus constitutus est (sed quo anno incertum manet); ibi inter Boamundum principem Antiochiae et imperatorem Byzantinum Alexium I Comnenum conclusum est anno 1108 Foedus Deabolense.
Notae
recensere- ↑ "Deabolis": Leake (1835) vol. 1 pp. 339-340
- ↑ 2.0 2.1 "Devol (Δεάβολις, Διάβολις)": Kazhdan (1991)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- saec. XI : Ioannes Scylitzes, Synopsis historiarum 360.43, 360.60
- saec. XII : Anna Comnena, Alexias
- saec. XII : Theophylactus Ochridensis
- saec. XIV? : Notitiae episcopatuum ecclesiae Constantinopolitanae (ed. J. Darrouzès, 1981) 13.835
- 1835 : W. M. Leake, Travels in Northern Greece (1835) vol. 1 pp. 333-343
- Eruditio
- Ursula Betka, Roger Scott, Byzantine Narrative: Papers in Honour of Roger Scott (Melburniae: Australian Association for Byzantine Studies, 2006. ISBN 978-1-876503-24-6) p. 525
- Alexander Kazhdan, "Devol" in Alexander Kazhdan, ed., Oxford Dictionary of Byzantium (Oxonii: Oxford University Press, 1991) vol. 1, pp. 616-617
- Savvas Kyriakidis, Warfare in Late Byzantium, 1204-1453 (Lugduni Batavorum: Brill, 2011. ISBN 9789004206663) pp. 171-172
- Richard J. A. Talbert, Roger S. Bagnall, Barrington Atlas of the Greek and Roman World (Princetoniae: Princeton University Press, 2000) p. 752
- John Wortley, interpr., John Skylitzes: A synopsis of Byzantine history (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010) pp. 339-341 et nota 238