Sancti Cosmas et Damianus (obierunt 287AD) fuerunt gemini martyres Christiani qui in Arabia nati, artem medicinae in portu Aegea exercuerunt, eo tempore in Provincia Romana Syria. Quia nihil pensionis pro servitiis accipiebant, cognomen eis "anargyri" (scilicet "Sine Argento") datum est, et hoc facto, ut fertur, multos at fidem Christianam duxerunt.

Sancti Cosmas et Damianus

Martyres
Nati nescitur
Mortui 287
Attributa Instrumenta medicalia
Patroni Medici, Chirurgi
Index Sanctorum
 
Gemini Sancti nigrum crus in corpus album aegrotantis mirabiliter transplantant

Inter stragem Christifidelium imperante Diocletiano Caesare, Cosmas et Damianus arrepti sunt iussu Praefecti Ciliciae, cuiusdam Lysiae (de quo alia pauca sciuntur), et Christianismum retractare per cruciatum iussi sunt. Feruntur tamen stetisse constantes in fide, etiamsi crucifixionem, lapidationem et sagittis transfixionem passi sint, et tandem decollatione interfecti sunt. Fratres eorum minores, Anthimus, Leontius et Euprepius simul coronam martyriae acceperunt.

Miraculum notissimum a geminis patratum fuit crus transplantare hominis nigriti nuper mortui in corpus hominis vivi cuius crus ulcerosum amputatum fuit. Hoc in multis tabulis depictum est.

Sunt qui ferunt Cosmam et Damianum solummodo esse quasi substitutos Christianos pro deis paganis Castore et Polluce quorum cultus late vulgatus fuit in Italia antequam in Christianismum conversa fuerit.

Veneratio

recensere
 
Arca continens crania Geminorum in Monaco Bavariensi

A saeculo 4to ecclesiae Sanctis Geminis in Hierosolymis conditae sunt, necnon in Aegypto et Mesopotamia. Reliquiae sanctorum, quae thaumaturgicae habebantur, in civitate Cyrro in Syria sepultae sunt. Ecclesiae in eorum honore a Proclo Archiepiscopo aedificatae sunt et Iustinianus Caesar (527 - 565), Cyrrum sumptuose restauratum Geminis Sanctis dedicavit, reliquiis tamen Constantinopolim translatis, ubi, post sanationem per eorum intercessionem effectam, ut gratiam ageret, ecclesiam novam in nomine Cosmae et Damiani construi curavit, quae locus peregrinationis celeber factus est. Romae tamen, Felix IV Papa (526-530) Bibliothecam Pacis in Foro Vespasiani in Basilicam Sanctorum Cosmae et Damiani convertit. Ecclesia aliquociens reaedificata nota est ob tabulis tessellatis saeculi 6to quae sanctos depingunt.

Crania Cosmae et Damianae hodie custodiuntur et ostenduntur in Ecclesia Iesuitica Sancti Michaelis in Civitate Monachio Bavariae.

Familia Medici Cosmam et Damianum patronos asciverunt quapropter multas ecclesias a se aedificatas huic titulo dedicaverunt.

Valetudinarium "Gemelli" in hodierna civitate Roma nomen a Cosma et Damiano ducit.

In liturgia Romana Cosmae et Damiani mentio fit in Primo, sive Antiquo, Canone (Prece Eucharistica) Missae.