Cyniscae amor (Theocritus)
Cyniscae amor (sed titulo Graeco Αἰσχίνας καὶ Θυώνιχος, "Aeschinas et Thyonichus") est carmen in versibus hexametris a Theocrito poëta Graeco inter annos fere 278 et 270 a.C.n.[1] scriptum.
In hoc idyllio inducitur Aeschinas quidam, qui a puella quam amabat relictus causas dissidii Thyonicho exponit. Paratur haec narratio aegritudinis qua ille laborat significatione (9), cumque ille causam tristitiae in universum indicasset, compotationis unde dissidium cum puella originem ceperat historiam enarrat (47). Narratione finita Aeschinas amico consilium aperit, tristitiae leniendae causa, trans mare navigandi (56), quod Thyonichus probans, illi ut in Ptolemaei copiis stipendium faciat persuadere conatur (59). Sequitur elegans regis praedicatio (65) unde verisimile fit hoc idyllium aut Alexandriae esse scriptum aut certe eo consilio esse compositum ut regis oculis subiiceretur. Nihil habet hoc carmen ex vita rustica admixtum, sed totum est mimicum, et quidem factum ad imitationem mimorum Sophronis virilium.[2]
Laudatio Ptolemaei II sic sonat (59-64):
- ΘΥ. ... μισθοδότας Πτολεμαῖος ἐλευθέρῳ οἷος ἄριστος.
- ΑΙ. Τἆλλα δ᾽ ἀνὴρ ποῖός τις; ΘΥ. Ἐλευθέρῳ οἷος ἄριστος.
- εὐγνώμων, φιλόμουσος, ἐρωτικός, εἰς ἄκρον ἁδύς,
- εἰδὼς τὸν φιλέοντα, τὸν οὐ φιλέοντ᾽ ἔτι μᾶλλον,
- πολλοῖς πολλὰ διδούς, αἰτεύμενος οὐκ ἀνανεύων,
- οἷα χρὴ βασιλῆ᾽ ...
"Stipendia praebet Ptolemaeus homini libero ut vir optimus. -- Cetera autem qualis est? -- Homini libero quicunque optimus, Benignus, Musarum amicus, amabilis, ad summum suavis: qui novit amantem, non amantem etiam magis: multis multa largiens: rogatus non abnuens, ut decet regem"[3]
Notae
recensereNexus externi
recensereBibliographia
recensere- A. S. F. Gow, ed., Theocritus. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed. 2 voll. (Graece, Anglice)
- Theophilus Kiessling, ed., Theocriti reliquiae. Berolini: Libraria Weidmannia, 1819 (Graece, Latine) Textus apud archive.org