Aperire sectionem principem

Crux Sancti Augustini (praemium)

Crux Sancti Augustini est praemium ab Archiepiscopo Cantuariensi honoris causa concessum. Sociis Communionis Anglicanae conceditur qui magnas contributiones vitae communioni mundanae aut certae ecclesiae sui iuris intra Anglicanismum fecerint.[1] Conceditur etiam participibus aliarum traditionum qui contributionem conspicuam oecumenismo fecerint. Praemium, secundum a maximo praemio internationale ministerii causa intra Anglicanismum concessum, ab Archiepiscopo Michaele Ramsey anno 1965 creatum est.

Nexus internoRecensere

NotaeRecensere

  1. Vide hanc relationem in interretiali Archiepiscopi Cantuariensis situ.