Cathedra Augustini
Cathedra Augustini est sollemnis Archiepiscopi Cantuariensis solium aditiale in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi Cantiae conservatum.
Historia
recensereCathedra, ex Augustino primo Archiepiscopo Cantuariensi appellata, ex marmore Petworthiensi factum est. Sedes usitata, in relatibus cathedralis inter annos 1201 et 1204 facta fuisse scripta, in loco cathedrae per incendium anno 1174 destructae substituta est; basis autem fragmenta primae cathedrae continere potest, quod in relationibus aedificiorum Anglosaxonium et Romanicorum ab Eadmero et Gervaso Cantuariensi commemoratur.[1] Secundum cathedralem, sedes olim fuit pars supellicis fani Sancti Thomae Becket, quod per Reformationem Anglicam delendum est.[2] Prima cathedra ab Eadmero describitur "cathedra pontificalis, artificio pulchro magnis lapidibus ferrumineque fabricata"[3]; quae in apsi occidentali post aram Sanctae Mariae stabat, sed in incendio anno 1067 periit.[4]
Ex primis temporibus, in triplice Archiepiscopi Cantuariensis consecratione semper adhibetur. Rite sedet in solio in choro episcopus dioecesis, in domo capitulari abbas titularis, et in Cathedra Augustini Primas Omnis Angliae. Quae, cum Congressu Lambethensi, sunt solae occasiones cum cathedra adhibetur. Solium chorale aliis occasionibus cum archiepiscopus adesset adhibetur.
Significatio hodierna
recensereConsecratio in Cathedra Augustini, ob universalem hodiernae Communionis Anglicanae naturam, universalem Archiepiscopi Cantuariensis dignitatem spiritualis communionis ducis repraesentat; quam ob rem traditionalis post consecrationem in Cathedra Augustini a Decano Cantuariensi fit[5] ut novus archiepiscopus a maiore (per longinquitatem ministerii) archiepiscopo primatiali ex toto orbe terrarum benedicitur. Sic recens Archiepiscopus Cantuariensis (Rowan Williams) a Robino Eames, Archiepiscopo Armaghensi?, benedictus est. Prima consecratio (in cathedra chorali), per leges Anglicas, ab Archidiacono Cantuariensi administranda est.
Notae
recensere- ↑ Reeve 2003.
- ↑ "The Cathedral and Metropolitical Church of Christ Canterbury". Canterbury Cathedral. 2015-10-12.
- ↑ Anglice: "the pontifical chair, constructed with handsome workmanship and of large stones and cement."
- ↑ Cook 1957:125.
- ↑ "Enthronement Service" (PDF), 17 Iunii 2010.