Cornelius de Visscher II
Cornelius de Visscher II (vulgo: Cornelis de Visscher seu Cornelis Visscher; Harlemi anno 1628 fere natus; Amstelodami 16 Ianuarii anno 1658 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,
BiographiaRecensere
qui Ioannis et Lamberti de Visscher frater erat[1]. De 1647 usque ad 1648[2] artem sculpendi et pingendi a Petro Soutman didicit[1]. Primum Harlemi laboravit[1] ibique Petri Soutman adiutor fuit[2][3] et annis 1649-1650 magister inspiciens chalcographias plures perfecit.[3] Ab anno 1650 de Visscher ratione sua laboravit[3] et anno 1653 ad Sancti Lucae Sodalitatem Harlemensem receptus est[1][3]. Postea Amstelodamum petiit ibique laboravit[1] ab anno 1655[2] usque ad anno 1658, cum diem supremum obiit[1].
Opera Cornelii de Visscher effigies personarum nec non res religiosas, morales[1], sed etiam res historicas, topia[2] et delineationes animalium complectuntur[3]. Eius opera nonnulla sunt: Lieven Willemsz de Coppenol effigies (1658)[2] et Mulieris effigies, delineatio supra membrana (1658)[4]. Praeterea chalcographias supra aeris lamina confecit[2]. Quamquam acerba mors, fuit chalcographus clarissimus et fecundissimus illius temporis[3], nam opera pictorum Nederlandicorum et scholae Venetae repraesentavit[5]. Perfecit quoque secundum delineationes suas centum unum effigiarum personarum et centum tres et triginta rerum religiosarum, centum tres et quadraginta rerum historicarum, centum novem et septuaginta rerum moralium effigiavit[6].
Cornelius de Dalen I et Ioannes Aelbertsz Riethoorn ab ipso artem didicit[1][2].
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 University of Amsterdam - Amsterdam Centre for the Study of the Golden Age
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 The Web Gallery of Art
- ↑ Mulieris effigies - Getty Museum
- ↑ Encyclopaedia online Treccani
- ↑ Biografisch Woordenboek der Nederlanden
BibliographiaRecensere
- "Cornelis (de) Visscher (II)" (Anglice). University of Amsterdam - Amsterdam Centre for the Study of the Golden Age. 2020
- Emil Kren; Daniel Marx (2020). "VISSCHER, Cornelis" (Anglice). The Web Gallery of Art
- "Visscher" (Italice). Enciclopedie on line - Treccani.it. 2018
- "Cornelis Visscher (II" (Nederlandice). Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1876). J.J. van Brederode. ed (Nederlandice). Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XIX°. Harlemi. pp. 243
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium de Visscher II spectant. |