Lambertus de Visscher
Lambertus de Visscher[1] (vulgo Lambert de Visscher[2] seu Lambrecht de Visscher; Harlemi seu Amstelodami anno 1633 fere natus; Florentiae seu Romae annis ab 1690 ad 1710 fere mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.
Biographia
recensereQui? Cornelii et Ioannis de Visscher frater erat[1][3]. Amstelodami laboravit de 1666 usque ad 1673[3][4]. Nam, die 5 Octobris anni 1666, debitorum actis Amstelodami (schepenkennissen) adscribebatur et anno 1673 presbyteri Ioannis Sylvii effigies incidit, cui Cornelia van der Veer carmina sanxit[5]. Probabiliter a Petro Soutman artem sculpendi didicit[5]. Postea anno 1673 Romam petiit[3], ibique apud Carolum Maratta et Petrum Cortonensem laboravit[4]. Chalcographias secundum Petri Cortonensis picturas perfecit quoque, quae apud Palatium Pittianum conservantur[1]
Opera Lamberti in primis res morales atque effigies personarum complectuntur[3], peculiariter secundum Ferdinandi Bol atque Iacobi de Loo picturas[1]. Nagler de quinque et viginti chalcographiis narrat, inter quas Cornelii Tromp effigies[1].
Ob nomen usitatum Amstelodami, certum non est ut chalcographus et poeta Lambertus Visscher persona unam sint[5].
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Lambrecht Visscher". Universitatis Amstelodamensis - Amsterdam Centre for the Study of the Golden Age. 2020
- Wijnman (2020). "VISSCHER (Lambert de)". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- "Visscher". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2020
- "Lambert Visscher". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1876). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XIX°. Harlemi. pp. 244
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lambertum de Visscher spectant. |