Cornelius de Dalen II
Cornelius de Dalen II (vulgo: Cornelis van Dalen II; Amstelodami 28 Decembris anno 1638 natus; 9 Octobris 1664 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus
Obitus: 1664; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
Biographia
recensereQui Cornelii de Dalen filius erat[1] atque ab ipso patre artis rudimenta didicit[2]. Postea ab Abrahamo Bloteling[1] et Cornelio de Visscher doctus est[2]. Amstelodami de 1655 usque ad 1659 operosus fuit[1].
Praecipue effigies personarum perfecit[1]. Chalcographias secundum picturas Petri Pauli Rubens, Godfredi Flinck[3] et Petri Nason incidit quoque[4]. Praeterea Cornelium de Visscher, Abrahamum Bloemaert et patrem suum ad effigies perficiendum adiuvit[3]. Inter operas suas, inveniuntur etiam chalcographias sculptas secundum artificum Venetorum picturas (Giorgione, Sebastiani Veneti, Petri Aretini et Iohannis Boccacii effigies)[4]. Cum effigies aliquot personarum familiae regiae Anglicae perfecisset, ut Henrici Stuarti, ducis Glevi atque Iacobi, ducis Eboraci, sunt qui eum, in Anglia, post Restitutionem Anglicam, laboravisse suspicentur, sed haec res pro certo non habetur[4]. Tabula maxima ab eo perfecta, est effigies Ioannis Mauritii Nassoviani-Siegen, cognominati Americani[3]. Praetera secundum Cornelii Janssens de Ceulen picturam Annae Mariae de Schurman effigies incidit[5].
Eius caelandi et pingendi ratio tam similes quam pater sunt quin fieri non potest ut alterutri opera accommodentur[6].
Opera sua obsignare solebat C.v.D.[1].
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 Union List of Artist Names
- ↑ 3.0 3.1 3.2 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 4.0 4.1 4.2 A History of Engraving and Etching
- ↑ Anna Maria Van Schurman, 'The Star of Utrecht'
- ↑ Cornelis van Dalen I in Union List of Artist Names
Bibliographia
recensere- "Dalen, Cornelis van, II (Dutch printmaker, draftsman, and editor, 1638-ca. 1664)". Union List of Artist Names Online. 2016
- "Dalen, Cornelis van, I (Dutch printmaker, draftsman, and editor, ca. 1602-1665)". Union List of Artist Names Online. 2016
- "Cornelis van Dalen (II)". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1858). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.IV°. Harlemi. pp. 28-29
- Arthur M. Hind (2011). Dover Publications Inc.. ed. A History of Engraving and Etching. Novi Eboraci. pp. 150. ISBN 0-486-20954-7
- Anne R. Larsen (2016). Routledge. ed. Anna Maria Van Schurman, 'The Star of Utrecht': The Educational Vision and reception of a Savante. vol.III°. Novi Eboraci. p. 265. ISBN 978-1472-463-340