Coraeci[1] seu Koriaki[2] sunt gens indigena partis septentrionalis Camtschatcae paeninsulae. Ut plurimum in territorio Camtschatico Russiae habitant. Illorum sunt 8743 homines, secundum censum in Russia anno 2002 perfectam. Coraeci religiosi sunt Christiani Orthodoxi vel Samanistae. Lingua gentis Coraecorum est lingua Coraecica, sed nunc ut plurimum Russice loquuntur.

NotaeRecensere

  1. "Coraeci": [1], [2], [3]; "Coraecorum": [4].
  2. Cf. "Terra Koriakorum"[5],[6] et "Оvis nivicola koriakorum"[7].

BibliographiaRecensere

  • Вдовин И. С. Очерки этнической истории коряков. Leninopoli, 1963.
  • Стебницкий С. Н. Очерки этнографии коряков. Petropoli: Наука, 2000.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Coraecos spectant.