Cora Millet-Robinet (Lutetiae die 28 Novembris 1798 nata; Pictavii mortua die 7 Decembris 1890) fuit scriptrix de rebus rusticis.

Wikidata Cora Millet-Robinet
Res apud Vicidata repertae:
Cora Millet-Robinet: imago
Cora Millet-Robinet: imago
Nativitas: 28 Novembris 1798; Lutetia
Obitus: 7 Decembris 1890, 2 Decembris 1890; Pictavium
Patria: Francia

Familia

Coniunx: François Millet

Filia fuit Francicorum qui in insula Hispaniola habitaverant, matre ibi nata e familia mercatorum Namnetensium, patre Matiscone nato in ea insula colono, ambobus causa novarum rerum Haitianarum in Franciam refugis. Cora anno 1823 avunculo suo milite Francisco Millet nupsit qui, in Hispaniola natus, eis annis Lutetiae degebat. Fundum autem La Cataudière possidebat iuxta Avalliacum in eadem regione Pictaviensi ubi in exercitu Francico ad Castrum Heraldi operam dabat. Ibi ergo Cora cum marito agriculturam novis methodis excolere coepit. Ab anno 1832 Stephanus Corae frater nuper viduus aderat, chemicus eruditus, qui praecipue de sericultura laborabat.

Cora de rebus rusticis domesticisque libros varios scripsit. Omnium celeberrimum, Maison rustique des dames, duobus voluminibus annis 1844 et 1845 primum edidit. Hoc opus continuo usque in annum 1944 editionibus viginti et uno successivis divulgatum est.

Ab anno fere 1849, fundo La Cataudière vendito, mariti iuxta Geniliacum habitare coeperunt, ubi castellum de Pont partim ruinosum restruxerunt. Franciscus Millet anno 1860 mortuus est. Cora vidua ante annum 1876 in vico Sancti Benedicti de Quinciaco iuxta Pictavium habitare coeperat apud fundum satis parvum La Berlonnière. Titulo equitis merito agronomico anno 1884, prima feminarum, laureata est.

Opera recensere

 
Cora Millet-Robinet ad domum La Berlonnière annis 1880 lucis ope picta
  • 1841 : Conseils aux jeunes femmes sur leur condition et leurs devoirs de mère, pendant l'allaitement Textus
  • 1841 : Notice sur les éducations de vers à soie faites en 1840, dans le département de la Vienne, par MM. Millet et Robinet, et Me Millet
  • 1842 : Notice sur les éducations de vers à soie faites en 1841, dans le département de la Vaucluse, par MM. Millet et Robinet et Mme Millet
  • 1845 : Maison rustique des dames
  • 1846 : De l'Éducation des femmes destinées à devenir épouses d'agriculteurs
  • 1846 : Éducation de vers à soie faite en 1838 à la magnanerie modèle ... de Poitiers
  • 1850 : Manuel de l'éleveur des oiseaux de basse-cour et du lapin domestique; 2a ed., 1853, Oiseaux de basse-cour et lapins Textus; 4a ed., 1858, Basse-cour, pigeons et lapins Textus
  • 1853 : Économie domestique Textus
  • 1854 : Conservation des fruits Textus
  • 1859 : Le Bon Domestique, instructions pratiques sur la manière de bien servir, à l'usage des maîtres et des domestiques
  • 1860 : Guide pratique du fermier et de la fermière: la routine vaincue par le progrès, histoire agricole et morale
  • 1868 : Maison rustique des enfants
  • 1884 (cum Aemilio Allix) : Le Livre des jeunes mères, la nourrice et le nourrisson

Bibliographia recensere

 
Titulus editionis III Maison rustique des dames
  • Mary R. S. Creese, Ladies in the Laboratory II: West European Women in Science, 1800-1900 (Lanham: Scarecrow Press, 2004) pp. 72-73 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Tom Jaine, interpr., The French Country Housewife: the first volume of Maison rustique des dames (1859) by Cora Millet-Robinet. Londinii: Prospect Books, 2017
  • Pierre Michel, "La Maison rustique des dames, ou l'édification domestique" in Stéphane Michaud, ed., L'Edification: morales et cultures au XIXe siècle (Lutetiae: Creaphis Editions, 1993. ISBN 2-907150-32-4) pp. 105-115 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi recensere