Contubernium
Contubernium fuit minima legionis Romanae manus. In vita civili verbum contubernium communitatem servi cum serva sive servi cum liberta matrimonio similem, iure autem irritum significavit. Sensu latiore omnis vitae communitas contubernium appellari potuit.
Res militares
recensereContubernium plerumque octo virorum, quod erat communitas et vitae et in pugnando, non solum taberna,[1] sed etiam molis trusatilibus et mulo cum mulione communiter usum est. Milites in acie una steterunt, in phanange autem octonaria alius post alium constiterunt. Una iter fecerunt, una cibum paraverunt, una in muniendo laboraverunt. Si quis eorum peccavisset, saepe omne contubernium poenas solvit.
Praepositus contubernii non ante erat, quam Hadrianus imperator exercitum restituit, sed is, qui diutissime meruit, duxit. Postea contubernium in decem viros auctum a decano ductum est. Hoc tempore contubernium etiam manipulus vocatum est (cum veteres manipuli aboliti sint). Imperatore Leone VI (886–912) regnante contubernio sedecim viri erant.
Postquam castra stativa posita sunt, quibus non iam erant tabernae, sed casae sive hibernacula, nomen contubernii in partem casae ab octo militibus habitatae transiit. Singula casa militum ex decem contuberniis et sede centurionis consistebat.[2] Ipsum contubernium ex dormitorio papilio dicto et faucibus (arma) compositum erat. Papiliones focis instructae plurium tabulatorum esse potuerunt. Oecus Arma dictus imprimis armis deponendis erat, sed etiam equorum stabulo et officinis.[2]
Res civiles
recensereUt terminus technicus iuris Romani contubernium est coniunctio servi cum serva sive servi cum liberta. Quae cum iure irrita esset, proles cum patre cognata non fuit (neque cum matre serva). Talis coniunctio sola domini voluntate fieri et semper segregari potuit.
Contubernium distinguendum est a concubinatu, qui fuit coniunctio legitima hominum, quorum una pars matrimonium inire non potuit.
Bibliographia
recensere- Otto Fiebiger: Contubernium. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. IV,2, Stuttgardiae 1901, col. 1164 s.
- Thomas Fischer: Die Armee der Caesaren. Archäologie und Geschichte, Pustet, Ratisbonae 2012, ISBN 978-3791724133. P. 261 ss.
- Raimund Friedl: Der Konkubinat im kaiserzeitlichen Rom. von Augustus bis Septimius Severus (= Historia. Einzelschriften H. 98). Steiner, Stuttgardiae 1996, ISBN 3-515-06871-6, imprimis p. 75ss. (simul: Tubingae, Univ., Diss., 1994).
- contubernium. In: Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae 1913 (= Darmstadiae 1998, vol. 1, col. 1642 in interrete.
- Anne Johnson: Römische Kastelle des 1. und 2. Jahrhunderts n. Chr. in Britannien und in den germanischen Provinzen des Römerreiches (= Kulturgeschichte der antiken Welt. Vol. 37). von Zabern, Moguntiaci 1987, ISBN 3-8053-0868-X, imprimis p. 193ss.
- Marcus Junkelmann: Die Legionen des Augustus. Der römische Soldat im archäologischen Experiment (= Kulturgeschichte der antiken Welt. Vol. 33). 9. ed., von Zabern, Moguntiaci 2003, ISBN 3-8053-0886-8.
- Yann Le Bohec: Contubernium. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 3, Metzler, Stuttgardiae 1997, ISBN 3-476-01473-8, col. 158.
- Kaisers Leo des Philosophen Strategie und Taktik. 5 volumina. Trattner et al., Vindobonae 1777–1781.
- Alfred Richard Neumann: Contubernium. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 1, Stuttgardiae 1964, col. 1298.
Notae
recensere- ↑ Verbum "contubernium" ex "con" et "taberna" coniunctum est.
- ↑ 2.0 2.1 Thomas Fischer: Die Armee der Caesaren. Archäologie und Geschichte, Pustet, Ratisbonae 2012, ISBN 978-3791724133. P. 261 ss.