Conradus Martens
Conradus Martens (1801 - 21 Augusti 1878) fuit pictor scaenarum terrestrium? in Anglia natus qui in Australia ab anno 1835 laboravit.
Vita et opus
recenserePater Conradi fuit mercator qui primum Londinium venit consul Austriacus. Conradus "Crutched Friars" in domo prope Collem Turris natus est. Picturae scaenarum terrestrium, sicut Ioannes Gulielmus et Henricus fratres, sub Copley Fielding aquarellatore praestante studuit.
Anno 1832 in navi Hyacinth artifex topographicus vectus est. Montevideo in urbe anno 1833 exeunte, in Robertum FitzRoy incidit, capitaneum navis HMS Beagle, qui eum conduxit pictorem ut in loco aegrotantis Augusti Earle artificis navis, substitueret. Martens se cum navigatione secunda HMS Beagle sic coniunxit, atque amicus Caroli Darwin, qui in expeditione intererat naturalista nobilis comesque capitanei, mox factus est.
Ad australem versus ad Patagoniam navigabant, Portum Desiderii die 23 Decembris 1833 capientes, ubi Martens rheam glandibus petivit, quam amici epulabantur antequam Darwin, avem observans esse raram speciem minorem cuius mentionem gauchos fecerant, reliquias conservavit. Martens secundo anni 1834 dimidio ex Beagle Portu Vallis Paradisi discessit, atque Sydneium via Tahitiis deinde navigavit, anno 1835 adveniens.
Martens a decennio 187 exeunte anginam pectoris patiebatur, et ictu cordis die 21 Augusti 1878 mortem obiit.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Dundas, Douglas. 1967. Martens, Conrad (1801–1878). Australian Dictionary of Biography, 2 (Melbourne University Press), 212–213.
- De Vries, Susanna. 1993. Conrad Martens on the Beagle and in Australia. Pandanus Press. ISBN 0646141295.
- Keynes, Richard. 2002. Fossils, Finches and Fuegians: Charles Darwin's Adventures and Discoveries on the Beagle, 1832-1836. Londinii: HarperCollins. ISBN 0-00-710189-9.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Martens spectant. |
- Opera Martens, apud catalogue.nla.gov.au (National Library of Australia, Canberrae)
- Opera Martens, apud www.artgallery.nsw.gov.au (Art Gallery of New South Wales)
- De Conrado Martens, apud www.sl.nsw.gov.au (State Library of New South Wales, Sydneii)
- "Conrad Martens Sketchbooks I and III," apud www.lib.cam.ac.uk
- "Conrad Martens: The second voyage of the HMS 'Beagle,'" apud www.rmg.co.uk (National Maritime Museum)
- "Forest, Cunningham's Gap," apud qag.qld.gov.au (aquarella, 1856, in Queensland Art Gallery)