Aperire sectionem principem
Regnum Comi Laurentii Costae.

Comus (Graece Κῶμος) deus, personificatio comissationis, in tabula quadam picta olim apparuit, fide Imaginum (Graece Εἰκόνες) Philostrati Lemnii, scriptoris et sophistae Graeci saeculi tertii.[1] Saeculis recentioribus, Laurentius Costa Comum in Regnum Comi depinxit, etiam apparet Comus in initio Pleasure Reconciled to Virtue, masque Beniamini Jonson, et Les fêtes de Paphos ('Feriae Paphi'), opéra-ballet Ioannis Iosephi Cassanéa de Mondonville. In Comus, masque Ioannis Miltoni, deus Comus filius Bacchi et Circis describitur; hoc autem est inventum post classicum. Comus est persona magni momenti in Les plaisirs de Versailles, opera baroca Marci Antonii Charpentier, in King Arthur, semiopera Henrici Purcell Ioannisque Dryden, et in Comus, masque Thomae Arne. Comus Bassington, bellus homo avarus, est persona maximi momenti in mythistoria The Unbearable Bassington scriptoris Saki (H. H. Munro).

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere