Semiopera, etiam opera dramatica et opera Anglica appellata, fuit oblectamentum Restitutionis Anglicae quod ludos cum excursibus ductis, sicut ludi personati (masques), in quibus dramatis personae cantant et saltant, comprehendit. Inter id plerumque fuerunt machinamenta modo spectaculi Restitutionis. Prima exempla fuerunt accommodationes ludorum Shakesperii, a Thoma Betterton cum musica Matthaei Locke productorum. Locke tum mortuo, altera aetas floruit, quae semioperas Henrici Purcell, insigniter King Arthur et The Fairy-Queen, peperit. Semiopera mortiferum vulnus accepit cum Dominus Cubicularius separatim ludis sine musica et novae operae Italicae separatim potestatem daret.

Personae intra semioperas cantabant, saltabant, loquebantur. Cum maxime fieret musica, ea plerumque puncta in argumento ornabat sub scaenas amoris vel de rebus supernaturalibus.

Observatae sunt[1] nonnullae Petri Calderón de la Barca comoediae cum musica Ioannis Hidalgo de Polanco similiores esse semioperae quam zarzuela, genus pastorale.

Index semioperarum Anglicarum

recensere
  1. Curtis Price et Louise K. Stein, "Semi-opera," in New Grove Dictionary of Opera.

Bibliographia

recensere
  • Gilman, Todd S. 2008. [Certum capitulum.] In A Companion to Restoration Drama, ed. Susan J. Owen. Blackwell.
  • Warrack, John, et Ewan West. 1992. The Oxford Dictionary of Opera. ISBN 0-19-869164-5.