Compressio damnosa in informationis technologia est ratio datorum codificatorum quae data amissione comprimit. Haec ratio minimam facit quantitatem datorum quae necesse est teneri, tractari, et/aut per computatrum transmitti. Variae photographematis canis imagines dextra parte huius commentarii inventae summam monstrant datorum quae amitti potest et quomodo imagines crassiores fiunt cum data quae primam imaginem componunt amittantur. Permulta data usitate amitti possunt antequam eventus tam vitiatur ut usor eum animadvertat. Compressio datorum sine damno autem potest pluria data transmittere. Exemplum compressionis damnosiae est QDX.

Compressio humilis (84% minus informatio quam non compressa), PNG, 9.37 KB.
Compressio media (92% minus informatio quam non compressa), PNG, 4.82 KB.
Compressio alta (98% minus informatio quam non compressa), PNG, 1.14 KB.


NotaeRecensere

Nexus externiRecensere