Communitas Caribaea

consociatio civitatum regionis Maris Caribaei

Communitas Caribaea (Anglice Caribbean Community, Francogallice Communauté caribéenne, Batave Caribische Gemeenschap, acronymo CARICOM) est consociatio 15 civitatum sociarum et 5 civitatum associatarum in regione Maris Caribaei et fere centum sexaginta centenorum miliorum incolarum anno 1973 Foedere Chaguaramis icto condita.[1]

Vexillum communitatis
Syngraphus civitatis sociae cum inscriptione "Communitas Caribaea".

Finis communitatis est cooperationem fovere et mercatum communem creare.

Duces rectionum in Conventus (Conference of Heads of Government) congregant, administri nationales rerum communitatis in Consilio (Community Council of Ministers). Etiam exstant consilia specialia:[2]

  • Consilium comercii et progressus oeconomici (Council for Trade and Economic Development – COTED)
  • Consilium relationum externarum et communitatis (Council for Foreign and Community Relations – COFCOR)
  • Consilium progressus humani et socialis (Council for Human and Social Development – COHSOD)
  • Consilium aerum inceptorumque (Council for Finance and Planning – COFAP)
  • Consilium securitatis nationalis et rerum vigilum (Council for National Security and Law Enforcement – CONSLE)

Communitas secretariatum Georgiopoli habet, et alibi etiam magistratus speciales.

Curia iudicialis Caribaea Portu Hispaniae est tribunal inter civitates socias et inter eas et communitatem arbitrans (sicut e.g. Curia Unionis Europaeae), sed nonnullis civitatibus etiam curia superior nationalis (et ita curia constitutionalis - quod prius Consilium Privatum[en] Londinii erat).


Civitates et territoria sociaRecensere

 

Status Nomen Accessio Notae
Socia plena   Antiqua et Barbuda 4 Iulii 1974
  Bahamae 4 Iulii 1983 Pars unionis telionalis non est.
  Barbata 1 Augusti 1973 civitas condens
  Beliza 1 Maii 1974
  Dominica 1 Maii 1974
  Granata 1 Maii 1974
  Guiana 1 Augusti 1973 civitas condens
  Haitia 2 Iulii 2002 accessio ad interim die 4 Iulii 1998
  Iamaica 1 Augusti 1973 civitas condens
  Mons Serratus 1 Maii 1974 territorium ultramarinum Britannicum
  Sanctus Christophorus et Nives 26 Iulii 1974 Tempore accessionis erat Sanctus Christophorus, Nives et Anguis.
  Sancta Lucia 1 Maii 1974
  Sanctus Vincentius et Granatinae 1 Maii 1974
  Surinamia 4 Iulii 1995
  Trinitas et Tabacum 1 Augusti 1973 civitas condens
Associata   Anguis mense Iulii 1999 territorium ultramarinum Britannicum
  Bermuda 2 Iulii 2003 territorium ultramarinum Britannicum
  Virgineae insulae Britannicae mense Iulii 1991 territorium ultramarinum Britannicum
  Insulae Caimanenses 16 Maii 2002 territorium ultramarinum Britannicum
  Insulae Turcenses et Caicenses mense Iulii 1991 territorium ultramarinum Britannicum
Observatores   Aruba terra constitutiva Regni Nederlandiae
  Columbia
  Insula Curacensis terra constitutiva Regni Nederlandiae
  Res publica Dominiciana
  Mexicum
  Portus Dives territorium non incorporatum Civitatum Foederatarum
  Insula Sancti Martini (Batava) terra constitutiva Regni Nederlandiae
  Venetiola

NotaeRecensere

  1. CARICOM: Who we are.
  2. CARICOM: How we work.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Communitatem Caribaeam spectant.