Commonitorium Vincentii Lerinensis
Vincentius Lerinensis anno 434 scripsit Commonitorium theologicum. Ipse ut auctorem nominavit quiddam "Peregrinum". Vincentius in hoc commonitorio principia traditionis doctrinae Ecclesiae Catholicae Romanae descripsit.
In capite primo quaerit "quonam modo possim certa quadam et quasi generali ac regulari via Catholicae Fidei veritatem ab haeriticae pravitatis falsitate discernere, ...".
In capite tertio ad hanc quaestionem: "In ipsa item catholica ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. Hoc est etenim vere proprieque catholicum; quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit." (II.3)[1]
In capitulis XXVIII et XXIX doctrinam suam de profectu vel progressione explanat: "Sed forsitan dicit aliquis: Nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur plane, et maximus. [...] Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semetipsam unaquaeque res amplificetur; ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet, et multum vehementerque proficiat tam singulorum, quam omnium; tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia; sed in suo duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eadem sententia (XXVIII). [...] Unde non dubium est, hanc esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis, quas in parvulis creatoris sapientia praeformaverat." (XXIX)[1]
Nota
recensereCommentaria
recensere- Ferreiro, Alberto (1995). "Simon Magus and Priscillian in the Commonitorium of Vincent of Lérins". Vigiliae Christianae (Leiden: Brill) 49 (2): 180–188
- Guarino, Thomas (1994). "Vincent of Lerins and the hermeneutical question: historical and theological reflections". Gregorianum (Rome: Gregorian & Biblical Press) 75 (3)