Vincentius Lerinensis
Sanctus Vincentius Lerinensis (vel Lirinensis) Pater Ecclesiae est, presbyter et monachus Lerinensis insulae, qui vixit saeculo quinto.
Celebris est eius "canon Lerinensis", qui sic definit orthodoxam et catholicam fidem : quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. Hae notae universalitatis, antiquitatis, consensus constituunt norma obiectiva traditionis genuinae. Attamen, nec significant magisterium Ecclesiae non posse normas directivas definire, nec significant unanimitatem episcoporum auctorumque ecclesiasticorum semper necessariam esse.
Opera sancti Vincentis Lerinensis sunt :
- Commonitorium, ubi definit defenditque traditionem catholicam adversus hereticas alterationes,
- Excerpta, id est collatio excerptorum sancti Augustini.