Commenda
Commenda est concessio redituum beneficii ecclesiastici temporaria[1].
Verbum "commenda" denominatum est a "commendare", quia bona ecclesiastica non perpetuo, sed ad tempus sunt alicui commendata[2].
Genera commendarumRecensere
Sunt duo genera commendarum: Primum genus provenit ab usu beneficia vacantia ad tempus, dum novus dominus constitueretur, plerumque clericis vicinis ad custodiam sive commendam transferendi.
Secundum genus tempore Carolingorum ortum est, cum reges potentia feudali nisi sibi beneficiorum et monasteriorum ius vindicarent, ut reditus eorum etiam laicis (abbatibus commendatariis) transfunderent.
Vitia commendarum et remediaRecensere
Quamvis papae huic profanationi rerum ecclesiae strenue resistere solerent, tamen ipsi easdem res ecclesiasticas ad usum nepotum vel assectatorum inverecunde transferebant, praecipue saeculo XIV, cum papae Avennione sedem habebant.
Concilium Tridentinum vitiis commendis iunctis mederi studuit, sed usus demum saeculo XIX exstinctus est.
Abbates commendatariiRecensere
Cardinales noti, qui erant abbates commendatarii, sunt Richelieu et Mazarin, quibus inter alias abbatia Cluniacensis subdita erat.
Commendae apud ordines equitumRecensere
Ordines equitum territorium, quod singulis equitibus ad administrandum sive usu fruendum commendatum est (qua re commendatores vocabantur), commendam appellabant.
NotaeRecensere
- ↑ Cf. CIC 1917, can 1412/5
- ↑ Art. Commenda, in: Hierolexicon, Romae 1677
Nexus interni
Nexus externiRecensere
- In commendam in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Abbates commendatarii in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)