Insigne Abbatiae Cluniacensis
Exemplar monasterii ante 1780
Turris ecclesiae abbatialis
horrea
Aditus ad abbatiam (delineatio forsitan saec. 18)

Abbatia Cluniacensis erat monasterium benedictinorum in Burgundia situm, die 11 Septembris 910 a duce Aquitaniae conditum.[1] Abbatialis ecclesia, saeculo 11 ac 12 modo Romanico aedificata, maxima fuit orbis terrarum ecclesia medii aevii. Hodie partim delapidata iuxta oppidum Cluniacum visitatur praefecturae Araris et Ligeris in Francia.

De abbatia condita potestate saeculari liberaRecensere

Abbatia Cluniacensis Benedictinorum anno 910 a Guilelmo I duce Aquitaniae et comite Maconensi condita est. Dux Guilelmus abbatiae et exemptionem et immunitatem concessit. Ipsum monasterium in papae patrocinium acceptum est. Guilelmus primo abbate nominato monachis licentiam posteros abbates eligendi permisit[2]. His tribus libertatibus, exemptione, immunitate et libera abbatum electione, quaeque saeculo decimo res nova, abbatia maxime effloruit. Praeterea regula Benedicti in strictam partem accepta abatia Cluniacensis fons reformationis Cluniacensis factus est: Florentissimis rebus fere 1.500 monasteria cum fere 20.000 monachorum ad Congregationem Cluniacensem pertinebant[3].

  Si plus cognoscere vis, vide Reformatio Cluniacensis

Opus DeiRecensere

Liturgia in monasterio priores partes obtinuit, exclamatione Memento mori! de vanitate mundi monitum est. Divinum Officium et numerus psalmorum magis magisque crescebat. Sub Hugone abbate quisque monachus cottidie 215 psalmos recitavit, etsi in regula Benedicti tantum 37 praescribuntur. Tempore ad operam carente conversi in monasterium arccessiti sunt. Tamen victus minus opera conversorum quam mercedulis ac vectigalibus agricolarum, qui in monasterii latifundiis vivebant, parti sunt.

In liturgia memoria mortuuorum maximi momenti erat. Abbas Odilo Cluniacensis commemorationem omnium fidelium defunctorum instituit, quae postea tota Ecclesia Catholica Romana introducta die 2 Novembris celebratur.

Procuratio pauperumRecensere

Praeter liturgiam procuratio pauperum magni momenti erat. Primo tempore erant duodecim habitationes pauperibus, qui una cum monachis in monasterio vivebant, destinatae, postea duodeviginti. Cum debitum officium operum misericordiae faciendi ex evangelio deductum est, tum Cluniaci procuratio pauperum cum memoria mortuorum coniuncta paulatim opes monasterii superavit: Die, quo abbas mortuus est, per saecula duodeni pauperes cibo iuti sunt, quo simplex monachus, minime unus. Petrus Venerabilis demum anno 1140, ne cottidie plus quam 50 partes dispensarentur, statuit timens, ne bona monasterii exhaurirentur[4]. Ad hoc venit procuratio peregrinorum, pro quibus usque ad 2000 lectorum provisa erant[5].

A culmine usque ad interitumRecensere

Abbatia Cluniacensis annis 927 - 1156 a quinque abbatibus magnae auctoritatis recta est, quibus imperatores, reges, papae consilio utebantur. Ut vita monastica secundum regulam Benedicti ageretur observabant, libertatem defendebant. Mox "Ordo Cluniacensis", "Congregatio Cluniacensis" vel "Cluniacensis ecclesia"[6][7] multis monasteriis se abbatiae Cluniacensi adiungentibus orta est. Abbas Hugo quasi "abbas universalis"[8] egit.

Post quintum abbatem, Petrum Venerabilem, cuius tempore Bernardus Claraevallensis novum ordinem Cisterciensem propagavit, saeculo 12 medio descensus coepit. Splendor evanuit, vis oeconomica decrevit. Saeculo 13 medio abbatia in dicionem regis Francici venit, ab anno 1515 abbates a rege nominati sunt. Bellis Hugenotorum abbatia 1562 et 1574 devastata est. Saeculo 17 Richelieu et Mazarin dignitate abbatis Cluniacensis (1635–1642 et 1642–1661) ornati reditus pecuniae sumpserunt neque munere abbatis fungebantur: Monasterium commendatarium factum est.

Gallica revolutione abbatia anno 1790 clausa, 1793 litterae combustae sunt. 1798 vendita, ex 1801 in lapicidinarum usum ad vias sternendas et domus aedificandas versa est. 1862 id, quod restat, in praesidium publicum positum est.

Abbatia etiam Lutetiae domum habuit. Anno 1330 abbas Petrus II aedificia pertinentia ad antiquas thermas Cluniacenses tunc maxime destructas emit, ut domicilium pararet abbatibus, cum negotia eis in urbe agenda erant. Nostris temporibus illud palatium olim Cluniacense Museum nationale medii aevi (Francogallice "'Musée national du Moyen Âge") est, quod usque ad annum 1980 "Musée de Cluny" nominatum erat.

BibliographiaRecensere

  • Kassius Hallinger: Gorze-Kluny. Studien zu den Monastischen Lebensformen und Gegensätzen im Hochmittelalter (Studia anselmiana. Vol. 22–25. Herder, Romae 1950/51.
  • Joachim Wollasch: Cluny – Licht der Welt. Aufstieg und Niedergang der klösterlichen Gemeinschaft. Artemis und Winkler, Turici 1996, ISBN 3-7608-1129-9.

NotaeRecensere

  1. Orden online
  2. Fundatio Coenobii Cluniacensis
  3. Mittelalter-Lexikon
  4. Horst Fuhrmann: Einladung ins Mittelalter, Monaci 1997, p. 46
  5. ibidem
  6. Die Orden im Wandel Europas, p. 17
  7. Klaus Schreiner (2013): Gemeinsam leben ..., p. 519
  8. ibidem, p. 518

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Cluniacensem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 46°26′3″N 4°39′33″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Encyclopædia Britannica