Colias eurytheme
Colias eurytheme (Anglice orange sulphur, alfalfa butterfly) est papilio subfamiliae Coliadinarum familiae Pieridarum, in America Septentrionali endemicus, a Canada meridiana ad Mexicum inventus, sed a Civitatibus Foederatis mediis et meridio-orientalibus abest.
Ordo : Lepidoptera
Familia : Pieridae
Subfamilia : Coliadinae
Genus : Colias
Species : Colias eurytheme
Haec species ad Coliades (Anglice clouded yellows, sulphurs) terrarum humilium pertinent. Aliae huius stirpis species sunt Colias philodice, Colias eriphyle, et Colias vitabunda, qui omnes inter Coliades philodice ut subspecies saepe digeruntur. Hybridizatio inter has species est frequens. Ergo parvum de suis coniunctionibus phylogeneticis dici potest, praeter quod ea fortasse ad Coliadem (philodice) eriphyle artius coniungitur quam taxinomistae saepe adsumunt.[1]
Larvae variis speciebus plantarum familiae Fabacearum, praecipue Medicaginis sativae, Meliloti albae, et Trifolii repentis, usitate nocte, vescuntur. Colias eurytheme aliquando fit frequentissima, cum gravis pestis frugum Medicaginis sativae sit.
Pinacotheca
recensere-
Latus superius Coliadis eurytheme maris
-
Exemplar lateris inferioris
Notae
recensere- ↑ Wheat & Watt (2008)
Bibliographia
recensere- Wheat, Christopher W. ,et Ward B. Watt. 2008. A mitochondrial-DNA-based phylogeny for some evolutionary-genetic model species of Colias butterflies (Lepidoptera, Pieridae). Molecular Phylogenetics and Evolution 47(3): 893–902. DOI 10.1016/j.ympev.2008.03.013 (abstractum HTML).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Coliadem eurytheme spectant. |
Vide "Coliadem eurytheme" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List |
- De specie apud situm butterfliesandmoths.org
- De specie apud situm cbif.gc.ca (Lepidoptera Canadae)
- De specie apud situm dallasbutterflies.com ("The Dallas County Lepidopterists' Society")