Herring2.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Clupeiformes 
Familia : Clupeidae 

Clupeidae sunt familia piscium ordinis Clupeiformium, inter quam multi pisces cibarii maximi momenti, praecipue Clupea, Alosa, Sardina (et cognati), Tenualosa, Brevoortia, et Ethmidium.

Descriptio et biologiaRecensere

Clupeidae plerumque sunt pisces pabulandi? marini, sed paucae species in aqua dulci habitant. Nullae speciei sunt squamae in capite, et nonnullae squamis omnino carent. Linea lateralis est brevis aut absens, et dentes plerumque sunt parvi cum praesentes sint. Clupeidae praecipue planctone vescuntur, et a 2 ad 75 centimetra longae variantur.[1]

Clupeidae permulta ova pariunt (usque ad 200 000 in nonnullis speciebus) prope superficiem aquae, ubi larvae ex ovis exclusae inter plancton habitant donec, vesicas natandi evolventes, adulti fiant, qui in magnis viribus manere solent.[2]

Species commerciiRecensere

Inter species commercii magni momenti sunt:

GeneraRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 "Clupeidae" apud FishBase
  2. Nelson, Gareth. 1998. In Encyclopedia of Fishes, edd. J. R. Paxton et W. N. Eschmeyer, 91–92. Didacopole: Academic Press. ISBN 0125476655.

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Vide "Clupeidas" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Clupeidas spectant.
  Haec stipula ad piscem spectat. Amplifica, si potes!