Classificatio virorum est ratio virorum nominandorum et in systema taxinomicum ponendorum. Quae, systemati classificationum ad organismos cellulares adhibendos similis, est materia multae disceptationis propositionisque, propter naturam pseudovivam virorum: vira adhuc ut viva seu nonviva non definite classificantur. Ita vira ad systemata classificationis biologicae inelegante accommodantur.

Vira proprio phaenotypico eorum, ut morphologica, typo acidi nucleici, modo replicationis, organismo infecto, et typo morbi dati fere classificantur. Iam sunt dua schemata maiorum virorum classificandorum: systema ICTV et systema Baltimorana, quae vira in unum e septem gregibus ponit.

Systema ICTVRecensere

ICTV constanter classificationem currentem divulgat[1].

Classificatio 2020Recensere

Classificatio 2020 imperia propria sex, classem unicam, familias proprias undeviginti, genera propria duo nominat. Cuique partis ceterae insunt. Adhuc 9110 species viri notae sunt.

Imperium AdnaviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Adnaviria

Viris his ADN duplex sunt: Ut in chromosomatibus materia genetica duabus resticulis vincula inter nucleobases suas formantur. Imperio Duplodnaviriorum insunt regnum 1 cum phylo 1.

Imperium DuplodnaviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Duplodnaviria

Viris his ADN duplex sunt: Ut in chromosomatibus materia genetica duabus resticulis vincula inter nucleobases suas formantur. Imperio Duplodnaviriorum insunt regnum 1 cum phylis 2.

Imperium MonodnaviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Monodnaviria

Viris his ADN simplex, catena singularis sine vinculis nucleobasium in alteram restim, inest. Imperio Monodnaviriorum regna 4 insunt.

Imperium RiboviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Monodnaviria

Imperio Riboviriorum insunt regna propria 2, familiae propriae 2, genera propria 4.

Imperium RibozyviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Monodnaviria

Imperio Riboviriorum insunt familia unica, genera 8.

Imperium VaridnaviriorumRecensere

  Commentatio principalis: Varidnaviria

Imperio Varidnaviriorum insunt regna 2, phyla 3, classes 6, ordines 12, familiae 16 (ex eis propria 1).

Classis NaldaviricetumRecensere

  Commentatio principalis: Naldaviricetes

Imperio Riboviriorum insunt ordo unica, familiae 4 (ex eis propria 1), genera 11, species 99.

Familia AlphasatellitidarumRecensere

  Commentatio principalis: Alphasatellitidae

Familiae Alphasatellitidarum insunt subfamiliae 3, genera 18, species 85.

Familia AmpullaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Ampullaviridae

Familiae Ampullaviridarum inest genus singulare cum speciebus 3.

Familia AnelloviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Anelloviridae

Familiae Anelloviridarum insunt genera 31, species 155.

Familia AvsunviroidarumRecensere

  Commentatio principalis: Avsunviroidae

Familiae Avsunviroidarum insunt genera 3, species 5.

Familia BicaudaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Bicaudaviridae

Familiae Bicaudaviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia ClavaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Clavaviridae

Familiae Clavaviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia FinnlakeviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Finnlakeviridae

Familiae Finnlakeviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia FuselloviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Fuselloviridae

Familiae Fuselloviridarum insunt genera 2, species 9.

Familia GlobuloviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Globuloviridae

Familiae Globuloviridarum insunt genus unum cum speciebus 4.

Familia GuttaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Guttaviridae

Familiae Guttaviridarum insunt genera duo cum speciebus duo.

Familia HalspiviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Halspiviridae

Familiae Halspiviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia OvaliviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Ovaliviridae

Familiae Ovaliviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia PlasmaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Plasmaviridae

Familiae Plasmaviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia PolydnaviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Polydnaviridae

Familiae Polydnaviridarum insunt genera 2, species 53.

Familia PortogloboviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Portogloboviridae

Familia Portogloboviridarum inest genus unicum cum speciebus duo.

Familia PospiviroidarumRecensere

  Commentatio principalis: Pospiviroidae

Familiae Pospiviroidarum insunt genera 5, species 28.

Familia SpiraviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Spiraviridae

Familiae Spiraviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia ThaspiviridarumRecensere

  Commentatio principalis: Thaspiviridae

Familiae Thaspiviridarum inest genus singulare cum specie unica.

Familia TolecusatellitidarumRecensere

  Commentatio principalis: Tolecusatellitidae

Familiae Tolecusatellitidarum insunt genera duo cum speciebus 131.

Genus DinodnaviriRecensere

  Commentatio principalis: Dinodnavirus

Generi adhuc species unica inest.

Genus RhizidioviriRecensere

  Commentatio principalis: Rhizidiovirus

Generi adhuc species unica inest.

NotaeRecensere

  1. ICTV: Classificatio virorum currens (Anglice)

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Adams, M. J., E. J. Lefkowitz, A. M. King, et E. B. Carstens. 2013. Recently agreed changes to the International Code of Virus Classification and Nomenclature. Archives of Virology 158, no. 12 (December): 2633–39. PMID 23836393. doi:10.1007/s00705-013-1749-9.
  • Lefkowitz, E. J., D. M. Dempsey, R. C. Hendrickson, R. J. Orton, S. G. Siddell, et D. B. 2018. Virus taxonomy: the database of the International Committee on Taxonomy of Viruses (ICTV). Nucleic Acids Research 46, no. D (Ianuarius): D708–D717 PMID 29040670. PMC 5753373. doi:10.1093/nar/gkx932.
  • Zimmer, Carl. 2013. A Catalog for All the World’s Viruses? New York Times, 5 Septembris.