Civerium locustarum,[1] Catalaune llagostada, Francogallice civet de langouste, e Palinuro elephante confectum, est ferculum generis civetorum e gastronomia Catalauniae Septentrionalis. Die 15 Augusti ad festum assumptionis Mariae virginis praesertim paratur et conviviis infertur. Caucoliberi in urbe atque alibi in popinis proponitur.

Llagostada ("civerium e locustis"), ferculum Catalaunum, paratur

Locustae viventes dissecantur. Offae abdominis in oleo sive et butyro leviter friguntur, spiritu Armaniacensi cito arderi sinantur, in vino Balneolensi coquuntur. Ius suffrictum e cepa, allio, petroselino, lycopersico, carota, pernae offulis, oleo modico et aqua separatim coquitur, deinde ad locustarum offas additur. Quae denuo ex iure demptae in patella componuntur. Ius autem, tomáli locustarum cum butyro et farina auctum et excoctum, super locustas funditur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

recensere
Praecepta
  • 1928 : Austin de Croze, Les Plats régionaux de France. 1400 succulentes recettes traditionnelles de toutes les provinces françaises. Lutetiae: Editions Montaigne p. 259 ("Civet de langoustes — Mme Murat [de Perpignan]")
  • 1938 : Prosper Montagné, Larousse gastronomique (Lutetiae: Larousse, 1938) p. 634 ("civet de langouste (cuisine catalane)")
  • 2002 : Eliana Thibaut i Comalada, La cuina tradicional de la Catalunya Nord (Cossetània Edicions, 2002. ISBN 84-95684-67-5) (p. 143 apud Google Books) ("llagostada o civet de llagosta de Cotlliure")

Nexus externi

recensere