Citrullus lanatus est planta familiae Curcubitacearum, cuius fructus edi potest. In Africa australi sponte crescit.

Citrullus lanatus

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Cucurbitales 
Familia : Cucurbitaceae 
Genus : Citrullus 
Species : C. lanatus 
Citrullus lanatus 
(Thunb.) Matsum. & Nakai  

Semina varietatum silvaticarum et cultarum Citrulli lanati, ab hominibus millennio III a.ae.v. viventibus deposita, in spelunca Shungweni Africae Australis reperta sunt.[1] Semina huius fructus Europae antiquissima apud Crania in Graecia septentrionali, saeculo IX vel VIII a.ae.v. deposita, effossa sunt.[2]

In libris antiquis etiam pepo vel pepon appellatur,[3] a voce Graeca πέπων, qua significatur "fructus quilibet a sole excoctus, et ad maturitatem perductus".[4] Confer Cucurbitam peponem, nomen recentius speciei Mundi novi.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
Citrullus lanatus
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrullum lanatum spectant.
  Vide "Citrullus lanatus" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!