Chronicon Moreae
Chronicon Moreae (Graece Χρονικὸν τοῦ Μορέως) est narratio epica sive potius historica, saeculo XIV composita, recensionibus variis in quattuor linguis servata. Reperiuntur enim in libris manuscriptis recensiones Graeca, Francogallica, Italiana et Aragonensis. Antiquior (sed haud prototypus) est Graeca, versibus politicis quindecim syllaborum expressa. Aliae oratione soluta scriptae sunt. Origo omnium Graece compositum anno circiter 1325 satis constat.[1] Narratio praebetur rerum ab illis Latinis quartae expeditionis sacrae gestarum qui, Constantinopoli nuper anno 1204 capta, Peloponnesum (eo tempore Moream appellatum) obsederunt et a ducibus Graecis arripuerunt.
Recensiones Graecae, in duabus familiis distinctae, libris manu scriptis quinque servantur, quorum antiquissimus (saeculo XIV exeunte exscriptus) apud Regiam Bibliothecam Danicam servatur, siglo MS Fabricius 57. Huius familiae recensio posterior quaedam, lingua recentiori refecta saeculoque XVI exscripta, in Bibliotheca Universitatis Taurinensis iacet, siglo MS B.II.I (lxvi). Alteram familiam uno libro manu scripto antiquiori et duobus apographis servatur: ille apud Bibliothecam Nationalem Francicam iacet, siglo MS gr. 2898. Recensionibus Graecis omnibus historia Principatus Achaiae aliarumque dominiorum usque ad annum 1292 evolvitur.[2]
Recensio Francogallica, titulo Livre de la conqueste de la princée de l'Amorée,[3] uno libro manu scripto Regiae Bibliothecae Belgicae servatur, siglo MS 15702, saeculo XIV exeunte seu XV ineunte exscripto. Narratio usque ad annum 1304 extenditur.[4]
Versio Aragonensis, quae res ab anno 1200 usque ad 1377 gestas enarrat, titulo Libro de los fechos et conquistas del principado de la Morea, iussu Ioannis Ferdinandi de Heredia magistri Hospitalariorum (qui ipse in Graecia militavit) die 24 Octobris 1393 confecta est. Scriba fuit Bernardus de Iaqua, qui etiam, eodem patrono, versionem historiarum Ioannis Zonarae exscripsit. Ambo opera libro manu scripto autographo servantur Matriti in Bibliotheca Nationali Hispanica siglo MS 10131.[5] Interpres huius textus fuit aut Nicolaus Hadrianopolitanus, qui versionem Zonarae confecerat, aut alius incognitus.
Versio Italiana, titulo Istoria della Morea, in eodem libro manu scripto reperitur ubi etiam stat versio Italiana Historiae regni Romaniae Marini Sanuti Torselli. Hic liber, saeculo XVIII exscriptus, Venetiis servatur in Bibliotheca Marciana siglo MS Ital. cl. VII cod. 712 coll. 8754.[6]
Notae
recensere- ↑ "The common ancestor" in Shawcross pp. 42-52
- ↑ "The Greek Version" in Shawcross pp. 37-38
- ↑ Titulo pleno Livre de la conqueste de Constantinople, et de l'empire de Romanie, et dou pays de la princée de l'Amorée
- ↑ "The French Version" in Shawcross pp. 37-38
- ↑ "The 'Aragonese' Version" in Shawcross pp. 38-39
- ↑ "The Italian Version" in Shawcross pp. 36-37
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones
- J. A. Buchon, interpr., Chronique de la conquête de Constantinople et de l'éstablissement des Français en Morée. Lutetiae: Verdière, 1825 (Graece, Francogallice) Textus apud gallica
- J. A. Buchon, ed., Recherches historiques sur la principauté française de Morée et ses hautes baronnies. Le livre de la conqueste de la princée de la Morée, publié pour la première fois d'après un manuscrit de la bibliothèque des ducs de Bourgogne à Bruxelles, avec notes et éclaircissements. 4 voll. Lutetiae: Renouard, 1845 (Graece) Pars 1 vol. 1 vol. 2 Pars 2 vol. 2
- Adolf Ellissen, ed. et interpr., Die Franken im Peloponnes: I. Geoffroy von Villehardoin, nach der griechischen Verschronik der Franken in Morea, Originaltext und metrische Verdeutschung ... Lipsiae: Otto Wigand, 1856 (Graece, Theodisce) Textus apud archive.org
- "Versione italiana inedita della Cronaca di Morea" in C. H. F. J. Hopf, ed., Chroniques gréco-romanes inédites ou peu connues (Berolini: Weidmann, 1873) pp. 414-468 (Italiane) Textus apud archive.org
- Alfred Morel-Fatio, ed., Libro de los fechos et conquistas del principado de la Morea: Chronique de Morée aux XIIIe et XIVe siècles. Genavae, 1885 (Aragonice) Textus apud archive.org
- John Schmitt, ed., The chronicle of Morea, Τὸ χρονικὸν τοῦ Μορέως: a history in political verse, relating the establishment of feudalism in Greece by the Franks in the thirteenth century; ed. in two parallel texts from the mss. of Copenhagen and Paris. Londinii: Methuen, 1904 (Graece) Textus apud archive.org
- Jean Longnon, ed., Livre de la conqueste de la princée de l'Amorée. Lutetiae: Librairie Renouard, 1911. 3 voll. (Francogallice)
- Petrus P. Calonarus, Χρονικὸν τοῦ Μορέως. Athenis: Demetracus, 1940 (Graece)
- Harold E. Lurier, interpr., Crusaders as Conquerors: the Chronicle of Morea. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1964. ISBN 978-0-231-02298-9 (Anglice)
- René Bouchet, interpr., Chronique de Morée. Lutetiae: Belles Lettres, 2005. ISBN 2-251-33946-9 (Francogallice)
- Philologica et critica
- David Jacoby, "Quelques considérations sur les versions de la «Chronique de Morée»" in Journal des savants (1968) no. 3 pp. 133-189
- Rennell Rodd, The Princes of Achaia and the Chronicles of Morea: a study of Greece in the middle ages. Londinii: Arnold, 1907. 2 voll. Vol. 1 vol. 2
- John Schmitt, Die Chronik von Morea: Eine Untersuchung über das Verhältnis ihrer Handschriften und Versionen. Monaci: Buchholz und Werner, 1889 [Dissertatio] Textus apud archive.org
- Teresa Shawcross, The Chronicle of Morea: Historiography in Crusader Greece. Oxonii: Oxford University Press, 2009. ISBN 978-0-19-955700-4 (Paginae selectae apud Google Books)
- Erich Stüwe, Die französischen Lehnwörter und Namen in der mittelgriechischen Chronik von Morea. Rostock: Hinstorff, 1919 Textus apud archive.org
- Peter Topping, recensio versionis H. E. Lurier in Speculum vol. 40 (1965) pp. 737–742