Marinus Sanutus Torsellus

Marinus Sanutus senex, dictus Torsellus[1] (natus anno circiter 1270; mortuus c. 1343) fuit politicorum peritus et mercator Venetianus. Regna Christiana sive "Latina" bene cognovit, et praecipue Principatus Achaiae in paeninsula Peloponneso sive Morea constitutum. Historiam scripsit huius regionis, cuius textus Latinus deperditur sed versio Italiana nobis servatur. Opus Sanuti magnum, in tres partes divisum, variis titulis appellatur, Liber secretorum fidelium Crucis aut Liber de expeditione Terrae Sanctae sive Opus Terrae Sanctae; cuius recensio prima papae Clementi V oblata est anno 1309, altera papae Ioanni XXII anno 1321.

OperaRecensere

NotaeRecensere

  1. "Marinus Sanuto, dictus Torsellus": Bongars, ed., Gesta Dei per Francos pars 2 p. 1; "Marini Sanuti Torsel." (gen.) ad capita paginarum eiusdem editionis

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere