Christophorus Huhne
Christophorus Huhne, vulgo Christopher Murray Paul et communiter Chris Huhne (Vestmonasterii natus die 2 Iulii 1954), oeconomiae peritus, est politicus Britannicus factionis Liberalis Democraticae. Est alumnus Collegii Magdalenae apud Oxonienses, ubi libellos Isis edidit. Ab anno 1999 2005 usque Huhne legatus apud Parlamentum Europaeum fuit a populo circuli Angliae Meridiorientalis; mox a die 5 Maii 2005 legatus apud Parlamentum Regni Uniti munere populi Eastleigh fungitur. Factionibus Conservativa et Liberali post Comitia anni 2010 ad gubernandum consociatis, Chris Huhne a die 12 Maii 2010 fuit Minister Climatis et Circumiectus (primo ministro Davide Cameron) usque in annum 2012.[1]
Notae
recensere- ↑ "New Cabinet: who got which job?". The Daily Telegraph. 12 Maii 2010
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum Huhne spectant. |
Consilium ministrorum Britannicum Davidis Cameron 2010–2016