Chordata (nomen a Bateson anno 1885 excogitatum) sunt phylum Animalium quae sunt vel Vertebrata vel unum nonnullorum invertebratorum arte cognatorum. Coniuguntur ob chordam dorsalem seu notochordam, tubum neuralem[1] concavum, sulcos pharyngeos[2], endostylum, caudam post anum, quas proprietates saltem nonnullo vitae momento omnia habent. Phylum in tribus subphylis consistit: Urochordatis sive Tunicatis, Cephalochordatis (ab Amphioxiformibus repraesentatis), Craniatis (quae Vertebrata et pauca alia comprehendunt). Hemichordata appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur. Larvis Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in adultis amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum cerebrum vel propria sensuum organa) et simplicissimum systema circulatorium. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt calvariae. In omnibus Craniatis, Myxinis exceptis, tubus neuralis vertebris cartilagineis aut osseis cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata uná cum tribus phylis germanis —quae sunt Hemichordata, Echinodermata, XenoturbellidaDeuterostomia constituunt, unum ex duobus superphylis quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).

Pristella maxillaris, una ex paucis Chordatis quibus est columna vertebralis conspicua. Chorda dorsalis intra hanc columnam est.

Animalia — Chordata
Bateson, 1885
   
Palaeontologia
540–0 m.a.Cambrium > Recens
Subdivisiones: Cladi

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chordata spectant.
  Vide "Chordata" apud Vicispecies.