Colossae
Colossae vel Colosse (tempore medievale etiam Chonae vel Kona; Graece: Κολοσσαί, Χωναί/Χῶναι) antiqua fuit urbs Phrygiae ad ripa Lyci fluminis sita, quae amnis in Maeandrum influit. A meridio-oriente 16 fere chilometros afuit a Laodicea prope magnam viam m ad regiones Euphratenses iungentem. Ruinae urbis iuxta oppidum hodiernum Honaz Turcicum collacatae sunt neque adhuc effossae sunt.
Historia
recensereAnno 396 a.C. satrapes Tissaphernes Colossam illictus a clientibus Cyri regni Persici necatus est. Plinius tradidit lanam Colossae fabricatam (colossina) nomen colori cyclaminis dedit. Aetate Hellenistica urbs cuiusdam momenti fuit in mercaturis faciendis, usque primum vere saeculum amplitudo eius valde minuta fuit.
Non videtur Sanctum Paulum urbem visitavisse quod ex dictum eius in epistulo ad Colossenses liquet cum se sperare urbem visitaturum esse ubi primum ex carcere liberatus sit exprimeret. Epaphras ecclesiae Colossensis initiavisse videtur.
Postquam urbs quodam terrae motu delapsa est tempore Byzantino prope ruinas novum oppidum nomine Chonae conditum est. In libris Byzantinis et imprimis ecclesiasticis nomen antiquum oppidum ergo etiam in Chonam nomen mutatum est. Huic oppido etiam scriptores noti Byzantini Nicetas et Michael Choneatae nati sunt. Inter annos 1206–1230 oppidum sub domininone Manuelis Maurozomes erat.
Chonae circa annos 858-60 sedes episcopalis facta insequentibusque annis metropolis nominata est.