Chimaera in genetica est organismus, qui duas pluresve populationes cellularum obtinet. Cum enim embryo sive fetus in utero augescens alium embryonem in se sugit, chimaera oritur. Ex cellulis embryonis infecundi exit massa, quae in eo embryone increscenti diversificatur. Quae discrepantia biologica, quamquam haudquaquam rara est, minus saepe difficultates ipsi organismo parat.[1]

Chimaera rosacea bicolor.
Chimaera murina cum catellis.

Chimaera et hybrida non eadem res sunt, nam cum haec ex duobus diversi generis ovis increscat, illa ex tribus quattuorve eiusdem generis ovis nascitur.

Chimaera (Graece χίμαιρα 'capra') in mythologia Graeca erat monstrum ignem vomens, quod ex leone capra dracone consistebat.

De chimaerismo

recensere

Unde quibusve mechanismis oriatur chimaerismus, parum liquet, nam investigationes scientificae ad hanc rem pertinentes perrarae sunt. Nam quo maior copia chimaerismi uni est animali, eo facilius, utrum de chimaera agatur an non, discerni potest. Si enim portio chimaerismi in uno animali 25 centenas non excedit, aegre animadverti potest.

Ad summam de chimaerismo agitur, cum in corpore inventum est DNA ex alio corpore oriundum. Itaque chimaerismus ex transfusione sanguinis aut transplantatione organorum aut transplantatione medullae ossium oriri potest,[2] nam quaerunt transfusio et transplantatio, ut, an textus organismorum inter se congruant, dispiciatur. In talibus rebus patefieri solet chimaerismus iam haerens.

In investigatione paternitatis chimaerismus consecutiones perplexas adferre potest, nam accidit aliquando, ut chimaerismi causa examen paternitatis in quaestionem vocata sit.[3] Fieri enim potest, ut genoma infantis a dominanti cellularum populatione patris binas cellularum populationes gerentis differat. Tunc minime valebit examen paternitatis vulgo praescriptum, siquidem ita patefactum erit, infantem non huius patris esse.

Chimaerismus in feminis frequentior est quam in viris. Res facilius aperitur, si chimaera ex embryonibus diversorum sexuum composita est, id est cum in femina etiam chromosomata Y reperiuntur. Chimaerae in aliquibus cellulis diversa esse possunt chromosomata sexualia. Id autem est, ut hoc animal partim mas, partim femina sit.

De musivismo

recensere

Chimaerismus haud multum differt a musivismo, qui fit, si duae genomate dissimiles cellularum populationes prodierint in corpore ex uno ovo nato. Quam differentiam facere perdifficile est. Musivismus ex mutatione genetica oriri et ratio bioethicae potest, cum pars cellularum gena mutata accipit. Mutationes ad musivismum pertinentes fere semper pathologicae sunt. Musivismus ex mutatione genetica oriri potest, cum pars cellularum gena mutata accipit. Mutationes ad musivismum pertinentes fere semper pathologica sunt.

Etiamnunc certo scire nequimus, utrum de chimaerismo an musivismo agatur. Nam maculae cutis saepissime musivismum indicant. Pilositas autem clara in cute locis necopinatis chimaerismum exhibet. Extremum chimaerismi est, si in corpore humano alterius corporis inveniatur membrum perturbans, sicut manus in abdomine.

De retractatione genorum

recensere

Iam coepit aetas retractationis geneticae, ad quam etiam chimaerismus pertinet, nam haud difficile est accurate genoma mutare. Per chimaerismum et musivismum retractatio genorum facile intellectu est. Sunt, qui pro certo habeant morbos in posteritate magis magisque forficis geneticae ope sanari posse. Attamen eventus desideratus primo in aliquibus tantum cellulis obtinetur, eodem modo quo in chimaerismo fit. Proxima autem generatio iam propius accedet ad universum includendum organismum.

Cellulas diversificare admodum facile est factu, nam cellulae praecursoriae sanguinis vel ex cellulis cutis effici possunt. An xenotransplantatio (sive organi ex uno ad aliud genus transplantatio) adhiberi possit, iam dudum investigatum est eo consilio, ut cellulae praecursoriae renales ad usum humanum in sue boveve praeparari possent. Organa in investigatione usurpanda aptiora homini redduntur, ut insperata desit responsio immunitatis. Hac ratione nova forma chimaerismi nascitur. Nam consilium est, ut in posteritate varia organa, sicut renes, efficiantur.[4]


  1. Behringer 2007.
  2. Lackie & Dow 1989: 42.
  3. Kuure & Uber 2019.
  4. Gallagher 2017.

Bibliographia

recensere
  • Behringer, Richard R. (2007) Human-animal chimeras in biomedical research. Cell Stem Cell 1(3): 259-262.
  • Bourret, Rodolphe; Martinez, Eric; Vialla François; Giquel, Chloé; Thonnat-Marin, Aurélie; & De Vos, John (2016) Human–animal chimeras: ethical issues about farming chimeric animals bearing human organs. Stem Cell Research & Therapy 7: #87.
  • Gallagher, James (2017) Human-pig 'chimera embryos' detailed. BBC News 21 Ianuarii 2017.
  • Greely, Henry T. (2003) Defining Chimeras... and Chimeric Concerns. American Journal of Bioethics 3 (3): 17-20.
  • Kuure, Satu & Uber, Maarit (2019) Kaksi yksilöä samassa kropassa ['Bina corpora in uno']. Turun Sanomat 28 Iulii 2019.
  • Lackie J. M. & Dow J. A. T. (1989) The Dictionary of Cell Biology. Academic Press.
  • Streiffer, Robert (2019) Human/Non-Human Chimeras, The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Taifa, Cynthia M.; Navas, Luis L.; Garikoitz, Azkona; & Pernaute, Rosario S. (2020) Chimeras for the twenty-first century. Critical Review of Biotechnology 40(3): 283-291.