Cena Baccho a Falerno oblata

Cena Baccho a Falerno oblata est quo tempore Bacchus vel Liber Pater in Campaniam iter fecit. Hospes Falernus cenam generosam praebuit; deus invicem vinum eo dono dedit. Hoc fuit origo cultús vitis in Italia confectionisque vini Falerni. Cena a Silio Italico descripta est in carmine epico cuius titulus est Punica (7.166-211). Poëta varias res sumpsit ex operibus Callimachi et Eratosthenis, qui in carmine deperdito Erigone talem cenam ab Icario oblatam descripserat; multas insuper e descriptione cenae a Baucide et Philemone oblata in Ovidii Metamorphosibus.

Bacchus vinum praebet: vas Atticum saec. VI a.C.n. iuxta Vulcos Etruriae repertum (Museum Britannicum)

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.