Brassica oleracea Grex Gemmifera

(Redirectum de Cauliculus Bruxellanus)

Brassica oleracea Grex Gemmifera,[1] vel vulgo in variis linguis cauliculus Bruxellanus[2] appellata, est grex plantarum florentium speciei Brassicae oleraceae edulis, quae in Pago Bruxellano, praecipue in vico Sancti-Aegidii, saeculo sexto decimo creata est.

Lanx refertissima cauliculis Bruxellanis.
Cauliculi Bruxellani in agro crescunt.

Grex Gemmifera inter greges speciei Brassicae oleraceae in taxinomia Linnaeana digeritur. Aliae notissimae eiusdem speciei greges sunt Acephala, Alboglabra, Botrytis, Capitata, Gongylodes, Italica, et Sabauda, qui una vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[3]

Descriptio

recensere

Bis dat fructus in anno. Folia rotunda minimeque dentata sunt, inter quae apparent flores coloris leviter caerulei.

Cauliculi tempore hiberno carpuntur, non omnes eodem momento, sed primum qui in parte inferiore scapi creverunt, quippe qui sint ante alios maturi propterea quod magis sucos terrae valuerunt haurire. Postea ut fit etiam pro uvis pretiosis fructus superiores cum fiunt maturi percipiuntur.

Species cauliculi Bruxellani creata est sensim pedetentim atque gradatim ab agricolis Bruxellanis post multas copulationes brassicarum variarum seligendo eas quibus fructus erant minimi frequentioresque. Saeculo enim quattuordecimo numerus incolarum urbis Bruxellarum magis magisque crescebat, ita ut agricolae qui in suburbio colerent olera, debuerent multo plus producere. Facilius fuit parvulos cauliculos in minimo spatio terrae quam magnas brassicas colere. Haec cultura praecipue in vico Bruxellano Opbruxellarum sive Sancti-Aegidii efficiebatur ita ut nunc semper incolae vici Sancti-Aegidii vocarentur kuulkappers, quod est κραμβοτόμοι sive caulium sectores.

In coquina

recensere

Cauliculi Bruxellani calidi eduntur sive simpliciter in aqua cocti, sive assi, sive crustulati, possuntque etiam post coctionem frigefacti inter acetaria proponi. Non crudi eduntur. Eduntur cum sunt recentes tempore hiberno, sed nunc propter technicas modernas refrigerationis etiam aestate comeduntur sed tunc eorum sapor atque virtus nutritiva minime post defrigerationem valent.

Ordo Crambotomorum

recensere

Nunc ad gloriam et historiam cauliculorum Bruxellanorum celebrandas, constitutus est in communi Bruxellano Sancti-Aegidii sive Opbruxellarum, Ordo sive Nobile Sodalitium Crambotomorum (vulgo Kuulkappers) qui concilia in palatio communali Sancti Aegidii habet.

  1. Botanistae sermone suo Latino eam nominant Brassicam oleraceam Gregem Gemmiferam, etenim brassicae parvulae crescunt ut gemmae secundum longum scapum saepe uno metro longum.
  2. Vulgo petit chou de Bruxelles aut spruitkool apud Belgas, sive Ysgewyll Brwsel apud Britannos, sive Brussels sprout apud Anglos, sive Rosenkohl apud Germanos, sive Брюссельская капуста apud Russos, sive brysselinkaali vel ruusukaali apud Finnos.
  3. "Cabbage, Broccoli, Cauliflower, and Other Brassica Crops". Center for Agriculture, Food and the Environment, College of Natural Sciences, University of Massachusetts at Amherst, USA. 14 Ianuarii 2013 .

Nexus externi

recensere