Brassica oleracea Grex Italica

Broccoli and cross section edit.jpg
Brassica oleracea Grex Italica

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Brassica 
Species : Brassica oleracea 
  Brassica oleracea Grex Italica 

Brassica oleracea Grex Italica, in variis linguis vulgo broccoli appellata,[1][2] est plerumque viridis familiae Brassicacearum planta florens, cuius magnum pseudanthium, caulis, et parva folia consociata holus ab hominibus eduntur. Aliae notissimae eiusdem speciei greges sunt Acephala, Alboglabra. Botrytis, Capitata, Gemmifera, Gongylodes, Sabauda, qui una vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[3]

Broccoli.
Broccoli floret.
Broccoli.

Grex italica inter greges speciei Brassicae oleraceae in taxinomia Linnaeana digeritur. Ei sunt magna capita florentia (plerumque atroviridia), in structura arboriformi ordinata, ex crasso cauli (plerumque viridi pallido) proprie diviso. Capita florum a parvis foliis circumdatur. Plantae Brassicae oleraceae gregis Italicae plantarum Brassicae oleraceae Gregis Botrytidi similes sunt, quae sunt alter sed arte conexus plantae eiusdem speciei generis Brassicae grex. Anno 2017 civitates Sina et India 73 centesimas frugum mundi horum gregum binorum una produxerunt.[4]

Inter insecta quae plantas huius gregis laedunt sunt Aphidoidea et Murgantia histrionica.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Pluralis broccolo vocabuli Italici, quod 'florentem Brassicae oleraceae var. capitatae cristam' significat et quod est forma deminutiva brocco, vocabuli 'parvum clavum' vel 'pullum' significantis.
  2. "Broccoli" in Merriam-Webster's Collegiate Dictionary, editione undecima (2004), pagina 156; ISBN 978-0-87779-809-5. Editio interretialis.
  3. "Cabbage, Broccoli, Cauliflower, and Other Brassica Crops". Center for Agriculture, Food and the Environment, College of Natural Sciences, University of Massachusetts at Amherst, USA. 14 Ianuarii 2013 .
  4. "Broccoli (and cauliflower) production in 2018, Crops/Regions/World list/Production Quantity (pick lists)," Corporate Statistical Database (FAOSTAT), UN Food and Agriculture Organization, 2019. Editio interretialis.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere