Casa montana Hollandia
Casa Hollandia aedificium refugii alpinum apud callem furcae Loetschorum (Theodisce: Lötschenlücke) in loco orientali Vallis Illiacae pago Valesiae in Helvetia est.
Domus super Glaciario longo vici Blatten situs est in clivo Montis meridiei super crestam Anun altitudine 3240 metrorum.
Pars Berna Societatis alpium helveticae primam casam nominis Casa Egon von Steiger eo loco construere curavit anno 1907 et cum magno subsidio societatis alpinae rei publicae Hollandiae novam casam anno 1933. Eo quod aedificium Casa Hollandia notatur. Aedificator Hermann Jaggi ex Adelboden eum perficit. Ab 1991 Tertia casa refugii apud veterem idem loco constructa est, rursus cum subsidio hollandense. Callis inter furcam et casam scalis et funibus ferratus est.
Viatores a casa Hollandia altos montes Ebnefluh (3962 m), Mittaghorn (3880 m), Aletschhorn (4193 m), Sattelhorn (3745 m) et Gletscherhorn (3983 m) in regione indicis Unesco Schweizer Alpen Jungfrau-Aletsch ascendunt.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Casa Hollandia spectant. |