Carthaea saturnioides
Classis : Insecta
Ordo : Lepidoptera
Superfamilia : Bombycoidea
Familia : Carthaeidae
Common, 1966
Genus : Carthaea
Walker, 1858
Species : C. saturnioides
Ordo : Lepidoptera
Superfamilia : Bombycoidea
Familia : Carthaeidae
Common, 1966
Genus : Carthaea
Walker, 1858
Species : C. saturnioides
Carthaea saturnioides (Anglice dryandra moth) est species papilionum, sola species generis Carthaeae et familiae Carthaeidarum. Solum in regione australi Australiae Occidentalis habitat.
Proximae propinquae sunt Saturniidae, et similis est multarum specierum huius familiae, maculas oculares omnibus in alis ferens. Latitudo alarum est ad 10 cm.
Larvae speciebus Dryandrae et fruticum cognatorum, sicut genera Banksia et Grevillea, vescuntur.
Nexus externi
recensereVide "Carthaeidas" apud Vicispecies. |
- Carthaeidae apud situm tolweb.org (Arbor Vitae)
- "Western Australian Insect Study Society" apud situm museum.wa.gov.au