Aperire sectionem principem
Scriptor anno 1864

Carolus Sealsfield (Theodisce Karl Anton Postl, natus Popice in vico apud Znoyman die 3 Martii 1793, mortuus Soloduri die 26 Maii 1864) fuit scriptor et diurnarius Austriacus. Qui in auctoribus classicis litterarum Theodiscarum in Civitatibus Foederatis exaratarum numeratur et narrator realisticus epochae Biedermeier est.

VitaRecensere

Agricolae filius gymnasium frequentans et in ordinem Ordinis militaris Crucigerorum cum rubea stella ingressus studuit inter annos 1808-1815 theologiam. Sacerdos ordinatus est anno 1814 Pragae. Anno 1823 per Helvetiam in Americam emigravit, ubi sub nomine C. Sidons civis factus est. In Europam anno 1826 reversus tamquam diurnarius operam dabat et Londinii publicavit itinerarium duorum voluminum praetitulatum The United States of North America (1827). Quo libro emolumentum systematis democratici-reipublicani Americani exemplum imitandum conservatoribus Europaeis ante oculos proiecit. Restaurativae ideae reprehenduntur ab eo etiam in libro Austria as it is (1828). Usque annum 1858 pluries adhuc Americam adiit; interdum extraneus diurnarius Lutetiae Londiniique et scriba privatus Hortensis, reginae Nederlandiae, creatus est.

Ex annis 1832/33 scriptor liber vitam degit in Helvetia. Fabulae Milesiae eius de rebus contemporaneis, quas Iacobus Fenimore Cooper atque Gualterus Scott moverant, titulo Tokeah, or The White Rose (1828), Der Virey und die Aristokraten (1835), Lebensbilder aus beiden Hemisphären (1835-1837) et Das Cajütenbuch oder nationale Charakteristiken (1843) imagines varias, quasi centonem, de terra contintenti Americae Septentrionalis multis cum ethographicis et bellissimis naturae descriptionibus dant. Omnia ea Europaei mente liberali ante Res novas Germanicas anni 1848 enthei legebant. In innumerabilibus litteris infantibus adulescentibusve destinatis, ubi argumentum est de rebus periculis suscipiendis et gestis bubulcorum, exemplum narrativum Caroli Sealsfeld reperiebatur.

FonsRecensere

Fischer, Cornelia. "Sealsfield, Charles", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus externiRecensere