Carolus Leonardus Reinhold

Carolus Leonardus, vulgo Karl Leonhard, Reinhold (natus Vindobonae die 26 Octobris 1757; mortuus Kieliae die 18 Aprilis 1823) fuit philosophus et professor Austriacus, cuius filius Ernestus Reinhold etiam philosophus et professor factus est.

Carolus Leonardus Reinhold, philosophus

VitaRecensere

Reinhold post noviciatum apud iesuitas annis inter 1772 et 1773 in Conventu Sanctae Annae et (ordine iesuitarum abolito) in Collegio Barnabitarum actum magister ethicae, metaphysicae, mathematicae, rhetoricae artium erat. Anno 1780, sacerdos ordinatus est. Aliquando Lipsiam iit, et postea Vimariam. In Germania, se ad fidem protestanticam convertit. Operam dabat in edendo periodico "Deutscher Merkur" et factus est gener Christophori Martini Wieland. Annis inter 1787 et 1794 professor philosophiae in Universitate Ienensi erat. Postea Kieliae eodem munere functus est.

Ad criticam Kantianam explicandam praelectiones utilissimas Ienenses et epistulas claras Briefe über die Kantsche Philosophie (apud Deutscher Merkur, 1786) edidit. In opere praetitulato Versuch einer neuen Theorie des menschlichen Vorstellungsvermögens (Pragae et Ienae 1789) terminos Kantianos curatius indagavit et deductiones practicas proposuit. Fundamentalem sententiam hanc putavit: Im Bewußtsein wird die Vorstellung vom Vorstellenden und vom Vorgestellten unterschieden und auf beides bezogen.? Quam doctrinam ipse philosophiam elementarem nominavit antequam res apud Fichtium inventas sibi assumeret. Tunc, ut videtur apud Briefwechsel über das Wesen der Philosophie und das Unwesen der Spekulation (Monaci 1804), Christophorus Godofredus Bardili et denique Ioannes Fridericus Herbart eum magis moverunt. Istae mutationes statuum philosophicorum homines plures perturbavit et discipulos depulit.

Tamen in Reinhold laudandae sunt et rhetorica egregia et animi integritas.

Opera selectaRecensere

  • Versuch einer neuen Theorie des menschlichen Vorstellungsvermögen, 1789, herausgegeben von Ernst-Otto Onnasch, 1. Teilband, Felix Meiner Verlag: Hamburg 2010
  • Versuch einer neuen Theorie des menschlichen Vorstellungsvermögen PDF
  • Briefe über die Kantische Philosophie, Erster Band 1790, Zweiter Band 1792 PDF
  • Beyträge zur Berichtigung bisheriger Missverständnisse der Philosophen, Erster Band, 1790 PDF
  • Rüge einer merkwürdigen Sprachverwirrung unter den Weltweisen, 1809
  • Grundlegung einer Synonymik für den allgemeinen Sprachgebrauch in den philosophischen Wissenschaften, 1812 in interreti hic
  • Kritik des Sprachgebrauchs in der Philosophie (E-Text)
  • Ueber das Fundament des philosophischen Wissens, 1791 PDF
  • Das Menschliche Erkenntnisvermögen, 1816
  • Korrespondenzausgabe der Österreichischen Akademie der Wissenschaften. [Tomus 1–5 cum commercio epistulari annorum inter 1773 et 1793]. Ediderunt Reinhard Lauth, Kurt Hiller et Wolfgang H. Schrader, Stutgardiae/ Vindobonae 1983–2020
  • Gesammelte Schriften von Karl Leonhard Reinhold. Cum commentariis edidit Martin Bondeli. Basileae 2013–2020 (Plura de incepto isto hic)

Nexus externiRecensere