Carolus, vulgo Charles Herman Senn (anno 1864 natus; Londinii mortuus die 18 Octobris 1934) fuit coquus auctorque librorum manualium de re cibaria.

Laucostabuli in Helvetia natus est.[1] Tiro Londinii apud Reform Club artem coquinariam didicit. Consociationis universalis rei culinariae cibariaeque (olim Societatis culinariae) secretarius, praeses, editor meruit ab anno 1885 usque ad mortem. Consiliarius fuit iuxta Scholam nationalem culinariam atque ab anno 1910 iuxta scholam obsonatorum instituti technici Westmonasteriensis(en). Auctor fuit plurum librorum de re coquinaria; plures insuper ab aliis scriptas recensuit et auxit.

Scripta selecta recensere

Notae recensere

  1. "Senn was born in Lirstal, Switzerland" (ita Household Books) unde aut Lirstal Rhenaniae aut Liestal (Laucostabulum) Basileense intellegendum est

Nexus externi recensere

  • Biobibliographia in Household Books Published in Britain apud universitatem Californiensem Davisensem (fons huius commentationis)