Carolus Bernstein (natus 4 Aprilis 1950) est poeta Americanus, scriptor libellorum, editor, et academicus litterarius, qui sedem Donaldi T. Regan in parte Anglicae Universitatis Pennsylvaniensis tenet.[1] Bernstein est unus ex praestantissimis poetis linguae (sive poetis magazinae L=A=N=G=U=A=G=E). In Collegio Harvardiano educatus, fuit professor poesis, poeticae, et scriptionis creatricis in Universitate Columbiae, Universitate Buffalonensi, Universitate Brunensi, et Universitate Princetoniensi.

Wikidata Carolus Bernstein
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Bernstein: imago
Carolus Bernstein: imago
Nativitas: 4 Aprilis 1950; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Susan Bee
Carolus Bernstein in Nova Zelandia, 1986.

Anno 2005, Arbitrium Decani pro Novitate in Rationibus Docendi in Universitate Pennsylvaniensi accepit.[2] Anno 2006, socius Academiae Americanae Artium et Scientiarum electus est.[3] All the Whiskey in Heaven ('Omnis aqua vitae in caelis'), volumen eius poematum selectorum a 1980 ad praesentem, anno 2010 a Farrar, Straus, and Giroux prolatum est.

Bernstein parva prela typographica sustenere solet. Anno cum FSG eius conlectionem maiorem proferret, Chax Press Umbram protulit, collectionem eius poematum recentissimorum ex variis linguis conversis. The Salt Companion to Charles Bernstein anno 2012 a Salt Publishing editum est. Bernstein fuit Distinctus Professor Visitans Poesis, Poeticae, et Theoriae in Universitate Princetoniensi semestro autumnali 2011. Mense Maio eiusdum anni, The University of Chicago Press Attack of the Difficult Poems: Essays and Inventions ('Impetus poematum difficilium: commentarii et inventa'), eius conlectionem commentariorum, edidit.

Bibliographia

recensere
  • Bernstein, Charles. 1985. Content's Dream: Essays 1975–1984. Angelopoli: Sun & Moon Press.
  • Bernstein, Charles. 1992. A Poetics. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Bernstein, Charles. 1999. My Way; Speeches and Poems. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Bernstein, Charles. 2011. Attack of the Difficult Poems: Essays and Inventions. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Hartley, George. 1989. Textual Politics and the Language Poets. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0253327164.
  • Perelman, Bob. 1996. The Marginalization of Poetry: Language Writing and Literary History. Princetoniae: Princeton University Press.
  • Reinfeld, Linda. 1992. Language Poetry: Writing as Rescue. Baton Rouge: LSU Press.
  • Ward, Geoff. 1993. Language Poetry and the American Avant-Garde. Keele: British Association for American Studies.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Carolus Bernstein spectant.
Scripta
Alii de Bernstein
Conloquia