Aperire sectionem principem

Carolus Alvarado

politicus, scriptor
Wikidata-logo.svg Carolus Alvarado
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Alvarado: imago
Nativitas: 14 Ianuarii 1980; Urbs Sancti Iosephi in Costarica
Patria: Costarica

Officium

Officium: President of Costa Rica
Munus: politicus, diurnarius, Scriptor
Patronus: Universitas Costaricensis

Consociatio

Factio: Citizens' Action Party

Familia

Coniunx: Claudia Dobles Camargo

Carolus Alvarado, vulgo plenius Carlos Alvarado Quesada (in urbe Sancti Iosephi natus die 14 Ianuarii 1980) est politicus et scriptor Costaricae.

Alumnus est universitatis Costaricensis in urbe nativa et universitatis Sussexiensis iuxta Brightoniam in Anglia, ubi postea apud Institutum Studiorum Evolutionis operam dedit. Professor meruit in alma matre Costaricensi, deinde in universitate Interamericana Costaricensi Heredia in urbe. Sodalis factionis actionis civium, consiliarius iuxta hanc factionem ab anno 2006 ad 2010, sed postea minister a labore fuit, praeside Ludovico Gulielmus Solís, a die 29 Martii 2016 usque ad 19 Ianuarii 2017. Die 1 Aprilis 2018 electus, die 8 Maii eiusdem anni praeses patriae rite inductus est.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere