Rodericus Chaves, vulgo plene Rodrigo Alberto de Jesús Chaves Robles (in urbe Sancti Iosephi die 10 Iunii 1961 natus) est politicus Costaricae.

Wikidata Rodericus Chaves
Res apud Vicidata repertae:
Rodericus Chaves: imago
Rodericus Chaves: imago
Nativitas: 10 Iunii 1961; Urbs Sancti Iosephi in Costarica
Patria: Costarica

Universitatem Costaricensem breve temporis spatium frequentavit; deinde in Civitatibus Foederatis migravit. Alumnus est ergo universitatis civicae Ohiensis, ubi doctoratum nactus est. Apud Argentariam mundanam annos octo et viginti operam dedit. Minister vectigalium Costaricae a die 30 Octobris 2019 usque in 28 Maii 2020 meruit, praeside Carolo Alvarado. Cui successor ipse die 8 Maii 2022 praeses Costaricae inauguratus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  • "Rodrigo Chaves Robles": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)