Carmen solutum
Carmen solutum[1][2][3] (Islandice lausavísa [ˈløys̺aˌviːs̺a], plurali numero lausavísur) est carminis genus poeseos Scaldicae. Carmina soluta constare possunt aut ex unica stropha aut e serie stropharum, quibus necesse non est continuata narratione inter se conexae esse.
Pleraque huius generis carmina videntur esse ex tempore facta, quae primum memoriá tradita et deinde saeculis tertio decimo quarto decimoque in Islandorum narrationes (Islandice sögur dictas) inserta sunt, ubi per formulam þá kvað (‘tum dixit’ vel ‘tum cecinit’) introducuntur.
ExemplumRecensere
Ut alia poematum genera litterarum Nordicarum antiquarum, ita et carmina soluta hoc habent, ut litteras initiales plane similes et syllabas internas inter se consonantes contineant. Ecce igitur carmen solutum saeculo 10 ab Egillo Skallagrimi filio[4] compositum, quod omnium, quae exstant, fortasse est clarissimum:
Lingua Nordica antiqua[5] | Latine |
---|---|
Þat mælti mín móðir, |
Id monuit1 mea mater, |
- mælti = dixit
NotaeRecensere
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ "Vísa, f. versus, carmen, en Vise." Vide Lexicon Islandico-Latino-Danicum Biörnonis Haldorsonii, vol. 2 (Hafniae: 1814), 446.
- ↑ "Laus, liber, fri. 2) solutus, laxus, løs." Vide Lexicon Islandico-Latino-Danicum Biörnonis Haldorsonii, vol. 2 (Hafniae: 1814), 15.
- ↑ Egils-saga sive Egilli Skallagrimi filii vita (Hafniae: 1809), variis paginis.
- ↑ Textus apud situm heimskringla.no.
Nexus interniRecensere
BibliographiaRecensere
- Margaret Clunies Ross: A History of Old Norse Poetry and Poetics. DS Brewer 2011, ISBN 1843842793.
- Rudolf Simek, Hermann Pálsson (edd.): Lexikon der altnordischen Literatur. Stutgardiae 1987, ISBN 3-520-49001-3.
Nexus externiRecensere
- Carmina Scaldica apud heimskringla.no
- Skaldic Poetry of the Scandinavian Middle Ages
- Rauðir Fiskar (Poisson Rouge): Það mælti mín móðir apud YouTube (Islandice)