Cancer e salfritto[1] seu potius Callinectes sapidus e salfritto coctus, Anglice deviled crab, est ferculum Tampae in urbe celebratum et praesertim in illa regione urbana Ybor nuncupatum ubi plurimi habitantur Hispani Italique et Cubani. Isicium satis magnum est, nutritivum, manu portabile, atque sapidum, sicut nomen speciale crustacei ingredientis iam suggerere potest. Annis 1920 inventum esse fertur, eo tempore quo immigrantes pauperes Callinectas ad oram maritimam captabantur, per vias urbanas coquebantur et venditabantur.

Cibus viarius Floridensis: Callinectes sapidus e salfritto in panis crustulas involutus (deviled crab) in popina urbis Tampae inlatus
Inscriptio Ybor in regione Tampae qua popina Deviled crab venditans nuntiatur
Ars coquinaria Indica: Devilled crab in popina urbis Calcuttae inlatus, embammate infusus, in folio musae positus, frustis ovi bulliti et lumiae ornatus; e quo crustaceo coctus?

Mixtura paratur crustularum panis vetuli stilo Americano in aqua suffusarum, panis stilo Cubano, triturae paprika, salis. Caro Callinectae concisa in oleo fricatur, addito iure suffricto e lycopersicis, cepis, capsicis dulcibus et pungentibus, lauri foliis, saccharo, sale, piperem et refrigescitur. Hae omnia in mixtura panis involuta, in oleo calido submersa, excoquuntur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere