Canada Occidentalis
Canada Occidentalis, etiam provinciae occidentales atque usitatissime Occidens tantum appellata, est regio Canadae quae provincias quattuor comprehendit, inter quas Alberta, Columbia Britannica, Manitoba, et Saskatchewan.[1] Culturá, oeconomiá, geographiá, et civilitate, Columbia Britannica ab aliis Canadae Occidentalis partibus distincta est, saepeque litus occidentale et Canada Pacifica appellatur, cum Alberta, Saskatchewan, et Manitoba una digeruntur nomine provinciis campestribus et usitatissime Planities tantum appellantur.
Urbes capitales provinciarum occidentalium, ab occidente ad orientem, sunt Victoria (Columbia Britannica), Edmontonia (Alberta), Regina (Saskatchewan), et Winnipeg (Manitoba). Praeter Winnipeg, quod est maxima urbs Manitobensis, omnes provinciarum occidentalium capita in secunda a maxima regione metropolitana suarum provinciarum propriarum sita sunt.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Felske, Lorry W., et Beverly Jean Rasporich. 2004. Challenging frontiers: the Canadian west. Calgary: University of Calgary Press. ISBN 1552381404. Google Books.
- Gardner, Matthew. 2008. Western Canada. Footprint. ISBN 1906098263. Google Books.
Nexus externi
recensereVide Western Canada in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Canadam Occidentalem spectant. |