Cambium vasculare
Cambium vasculare est textum botanicum quod inter xylema et phloema in caulibus et radicibus plantarum vascularium invenitur, fons incrementi xylematis secundarii introrsus ad medullam (materiem in media planta, saepe mortuam vel deteriorem factam, quae ex texto parenchymatis componitur[1]), incrementique phloematis secundarii (extra, ad plantae corticem, asperum aut levem). Quod est cylindrus cellularum meristematicarum non praecipuarum factarum quae dividuntur ad novas cellulas pariendas, quae vicissim praecipuae fiunt ad texta vascularia secundaria formanda.
Cambia vascularia inveniuntur in dicotyledonibus et gymnospermis, sed non in monocotyledonibus, quae incremento secundario plerumque carent. Nonnullis foliorum generibus cambium vasculare etiam sunt.[2] Cambium inter primarium xylema et primarium phloema cambium intrafasiculare appellatur.
Cambium vasculare aquam, mineralia, vel cibum dissolutum per plantam non transportat; gignit autem phloema et xylema, quae haec munera sustinent.[3])
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bidlack, James E., et Shelley H. Jansky, eds. 2013. Stern's Introductory Plant Biology. Ed. 13a. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-336944-0, ISBN 0-07-336944-6.
- Braune, Wolfram, Alfred Leman, et Hans Taubert. 2007. Pflanzenanatomisches Praktikum I. Zur Einführung in die Anatomie der Samenpflanzen. Ed. 9a. Heidelbergi: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 978-3-8274-1742-8.
- Bresinsky, Andreas, Christian Körner, Joachim W. Kadereit, Gunther Neuhaus, et Uwe Sonnewald. 2008. Strasburger: Lehrbuch der Botanik. Ed. 36a. Begründet von E. Strasburger. Heidelbergi: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 978-3-8274-1455-7.
- Ewers, F. W. 1982. Secondary growth in needle leaves of Pinus longaeva (bristlecone pine) and other conifers: Quantitative data. American Journal of Botany 69:1552-1559. JSTOR (situs venalis).
Nexus externi
recensere- Photographemata cambii vascularis, botweb.uwsp.edu
- Mauseth, James D. Description, www.sbs.utexas.edu
- Risopatron, J. P. M., Y. Q. Sun, et B. J. Jones. 2010 Recognitio The vascular cambium: molecular control of cellular structure. Protoplasma 247(3-4):145-161. DOI 10.1007/s00709-010-0211-z. PMID 20978810.