Calpurnia (uxor Caesaris)
In republica Romana Calpurnia erat filia L. Calpurni Pisonis, consulis anno 58 a.C.n., et tertia ultimaque uxor Gai Iulii Caesaris.
Cur eam Caesar duxerit.
recensereCaesar eam duxit[1] anno 59 a.C.n., cum consul esset, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret. Nam Lucius Piso Caesari in consulatu successit anno 58 a.C.n. et leges ab eo latas adversus inimicos defendit, qui eas abrogare cupiebant. Nonnulli docti homines modernae aetatis putaverunt ideo quoque Caesarem hanc necessitudinem contraxisse, ut Gallos in clientelam suam adduceret : nam mater Pisonis e Gallia Cisalpina oriunda erat et Caesar ex lege Vatinia et senatusconsulto proconsulatum Galliarum sibi potissimum elegerat. Tertio heredem certe sibi optabat : sed, quamquam hoc matrimonium per quindecim annos usque ad mortem dictatoris perduravit, liberi geniti sunt nulli et Caesar alios amores secutus est, ut Cleopatram. Marito mortuo Calpurnia et pecuniam et acta publica in Marci Antonii domum transtulit[2] qui eis abuti coepit.
De somnio prophetico.
recensereDe Calpurnia saepe narratur somnium quod ultima nocte ante Idus Martias habuit. Cui in somno domus ruere visa est et maritus ante oculos confodi. Frustra tamen Caesarem oravit, ne senatui illo die interesset[3]. Propter quod somnium Gulielmus Shakesperius eam induxit in fabulam Iulius Caesar inscriptam.
Notae
recensere- ↑ Nam priorem uxorem Pompeiam paulo ante repudiarat ob suspicionem adulterii cum Publio Clodio
- ↑ Plut., Ant. 15.
- ↑ Plut., Caes 63. Suet., Iul. 81. Dio Cassius 44.17.
Fontes
recensere- Appianus, libro secundo Bellorum civilium 14 et 125.
- Nicolaus Damascenus, de Vita Augusti XXIII.83 et XXVI.97 (fragmentum 130)
- Plutarchus, Caesar, 14, 63 et Antonius 15.
- Suetonius, De Vita Caesarum, in Vita Divi Iuli, capitulis 21 et 81 et Vita Antonii 15.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulo 57