Calibanus (planta)
Ordo : Asparagales
Familia : Asparagaceae
Subfamilia : Nolinoideae
Genus : Calibanus
Calibanus est genus plantarum, cui sunt binae angiospermarum species, ambae sempervirentes succulentae atque in aridis Mexici regionibus endemicae. Genus per classificationis systema APG III in subfamiliam Nolinoidearum (olim Ruscacearum) familiae Asparagacearum digeritur.[1] Olim autem inter Agavaceas (nunc Agavoideas) perscriptum, nunc ab eis separatur, quia polycarpicum et dioecium est. Nomen generis Calibanum dicit, antagonistam monstruosum in The Tempest, ludo scaenico Shakesperiano.
Planta siccitatem optime tolerat, habitu cunctanter crescens. Cui sunt radices tuberosae, caudices appellatae. Caudex ad 1 metrum latum crescere potest, fasciculis foliorum venetorum, grossorum, graminiformium, filamenti metallici similium, 50 centimetra longorum, ex medio orientium et vetustate nutantium praeditus. Fascicula florum perparvorum et cremeorum, aliquando roseorum vel purpureorum tincta, sunt rigida, circa 10–20 centimetra longa. Plantae femineae baccas ferunt globosas, ovoideas, terangulatas, semina rotunda continentes.
Species
recensereNotae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Calibanum spectant (Calibanus, Beaucarnea). |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index |